Abune Antonius
Abune Antonius (natus Antoniyos Hemberti die 12 Iulii 1927; mortuus Asmarae die 9 Februarii 2022), fuit tertius patriarcha (a die 1 Decembris 2003) Ecclesiae Orthodoxae Erythraeensis.
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
In Sancta Synodo mensis Februarii 2006 munere amotus est. Decessor eius fuit Abune Yaqob, successor est Abune Dioscorus. De causa missionis dubitatur. Abune Antonius adversus rem publicam, quae se rebus ecclesiasticis admiscere solebat, dubius habebatur.
Abune Antonius die 27 Maii 2007 comprehensus est, ut Amnesty International mense Iunio 2007 nuntiavit.
Dominica die 16 Iulii 2017 regimen Erythraeae ei liturgiae interesse quidem permisit, interdixit autem, ne ad populum orationem faceret. Liturgia finita denuo in locum ignotum tranlatus est. Radio France International rem nuntiavit.[1]