Abulfeda

rerum scriptor Arabicus

Abulfeda[1] (Arabice أبو الفداء‎, Abū al-Fidāʾ), anno 1273 Damasci natus et 27 Octobris 1331 Hamae mortuus, fuit historicus et geographia Arabicus clarus. Emirus Hamae e gente Ayyubidarum fuit.

Wikidata Abulfeda
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: November 1273; Damascus
Obitus: 27 Octobris 1331; Epiphania
Nomen nativum: أبو الفداء

Familia

Proles: Al-Afdal Muhammad

Vita et opera

recensere

Curdicae originis fuit; etiam iuvenis contra Cruce signatos fortiter militavit; a Nasero Mahometo sultano Aegypti Hamam accepit primo ut procurator, ab anno 1312 ut amirus sui iuris. Annales composuit ab origine Araborum ad annum 1328, quorum partem maiorem in quinque voluminibus cum versione Latina et notis Ioannes Iacobus Reiske(de) annis 1789—1794 (sub nomine Annales moslemici) edidit, cetera (Historiam anteislamicam) Henricus Orthobius Fleischer anno 1831. Etiam Historiam brevem gentis humanae (المختصر في أخبار البش) ad annum 1239 composuit et Ordinationem terrarum, تقويم البلدان‎, tabulas geographicas, atque multa alia.

 
Crater lunaris Abulfeda

Crater lunaris nomine Abulfedae nuncupatus est.

  1. Sic Reiske.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Большая российская энциклопедия •
  • Abulfedae Annales Moslemici Latinos ex arabicis fecit J. J. Reiske:
vol. I
vol. II
vol. III
vol. IV
vol. V