Abondance est varietas casei bubuli Alpini in Sabaudia confecta. Oppidum, vallis, stirps bovinus, et caseus nomina sua trahunt ex abbatia Sanctae Mariae Abundantiae, quam in hac valle monachi Augustiniani circa annum 1140 condiderunt. Iam saeculo XV casei vaccarini ibi a monachis facti sunt.[1] Hodie caseus Abondance admodum durus et familiae Grueriensi attributus formam disci vel cylindri habet, diametro inter 38 et 43 cm, spissitudine vel 8 cm, pondere inter 7 et 12 kg.

Casei duo Abondance, vel eis similes, in nundinis venundati (disci magni ad dextram partem imaginis, subter iacentes)

Appellatio Originis ProtectaRecensere

Caseus sub hoc nomine in civitatibus Europaeis venundatus debet in regione delimitata et in modis definitis fieri. Caseus Abondance ab anno 1990 appellationem in Francia verificatam portat, et ex anno 2009 appellationem in Europa protectam monstrat.

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Abondance spectant.