Abigail
Abigail (Hebraice אֲבִיגַיִל, Patris laetitia, Graece Ἀβιγαία, Abigaea) est persona Biblica, Davidis regis uxor, cuius historia in libro I Samuelis memoratur.
Cum David a Saule fugatus in desertum Maon prope Carmel montem venisset, ad Navalem virum pecidibus divitem sed durum et moribus malis, pueros misit aliquod commeatus rogaturos; quibus Naval quidquid dare negavit. Tum David quadringentique viri profecti sunt, ur armis in famulos Navalis aggrederentur. Sed Abigail Navalis uxor, mulier prudentissima et speciosa, obviam Davidi venit, multam escam afferens, et verbis benevolis allocuta est et regum Davidi praedicavit; qui eam laudavit et dona accepit. Cum Navali die altero Abigail haec narravisset, factus est quasi lapis et die decimo emortuus est. David autem Abigail uxorem sumpsit.
Notae
recensereFons
recensereNexus externi
recensere- Epistula Abigail Davidi ab Andrea Aleno composita