Abbatia Sanctae Crucis
Abbatia Sanctae Crucis (Theodisce: Stift Heiligenkreuz) Cistercianorum monasterium est splendidum apud vicum Heiligenkreuz in Austria Inferiori situm. Constanter inde ab fundatione anno 1133 facta exsistit. Abbatia B.M.V. de Runa in Styria tantummodo antiquior est. Ordinis Cisterciensis monasteria istis duobus antiquiora in toto orbe terrarum non inveniuntur. Fundaverunt monasterium olim monachi Morimundi e Burgundia. Linguae Latinae usus in liturgicis ibidem magni aestimatur et nostris diebus.
Constructiones Medii Aevi
recenserePlus quam annos centum exstructio monasterii pristini secundum genera Romanicum Gothicumve durabat. Ecclesia Romanica cum navi oblonga, fronte, navi transversaria et choro consecrata est iam anno 1187: tunc anni L post initia aedificatoria impleti erant. Die 31 Maii 1188 reliquiae sacrae crucis Salvatoris a duce Leopoldo V Babenbergensi monasterio traditae sunt. Postea multi duces apud monasterium Sanctae Cruces se sepeliendos esse constituerunt.
Domus autem Gothicae non ante annum 1240 ad dispositionem fuerunt, nec aula capitularis nec quaestuum aedificia nec refectorium nec dormitorium nec ambitus in meridie fani situs. Genere Gothico adveniente chorus Romanicus demolitus est quamvis caducus omnino non esset. Chorum novum una cum claustri lavatorio anno 1295 consecraverunt.
Studiis patens
recensereHodie sarta et tecta servatur inter monasterii muros Schola superior theologica quam et multi peregrini studiosi frequentare solent. Nomen eius Theodiscum Philosophisch-Theologische Hochschule Benedikt XVI. nam vocata est pro papa Benedicto XVI.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Monasterium Sanctae Crucis spectant. |