Inscriptio Ma'ayan Barukh
(Redirectum de AE 1969/70 631)
Inscriptio principi Iuliano dicata prope Ma'ayan Barukh Israëlis reperta est; siglo AE 1969/70 631 recognoscitur. Tempus dicationis ex inscriptione ipsa satis constat: textus enim imperatori "barbarorum extinctori" inscribitur, anno igitur 363 inter mensem Martium (quo limitem Romanum transivit Persasque aggredi coepit) et Iunium (quo in proelio prope Sumam interfectus est).
Bibliographia
recensere- Editio
- A. Negev, "The Inscription of the Emperor Julian at Ma'ayan Barukh" in Israel Exploration Journal vol. 19 (1969) pp. 170-173; reimpressum in Harry M. Orlinsky, ed., Israel Exploration Journal Reader (Novi Eboraci: KTAV, 1981. ISBN 9780870682674) pp. 830-833 (Paginae selectae apud Google Books)
- Critica et historica
- Javier Arce, Estudios sobre el Emperador Fl. Cl. Juliano: Fuentes literarias, epigrafía, numismática (Matriti, 1984. ISBN 9788400056674) no. 125, p. 166 ff. (Paginae selectae apud Google Books)
- Glen Warren Bowersock, Julian the Apostate (Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press, 1978. ISBN 0-674-48881-4) pp. 123-124 (Paginae selectae apud Google Books)
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.