Jin Ping Mei
金瓶梅 seu translitteratione pinyin Jīn píng méi est mythistoria Sinica, saeculo XVI exeunte scripta, ab anno fere 1596 inter amatores litterarum divulgata. Anno 1610 primum impressa, anno 1695 autem a Zhang Zhupo recensa. Haec secunda editio, scholiis munita sed multis locis refecta et abbreviata, fons fuit editionum posteriorum et versionum plurimorum. Nomen auctoris nescitur, sed pseudonymum Lánlíng Xiàoxiào Shēng 蘭陵笑笑生 "irridens pagi Lanling eruditus") originem indicare censetur: Lanling enim in provincia hodierna Shandong iacet.
Opus iam anno 1708 in lingua Mandshurica, recentius in multas linguas conversa est. Versio prima Theodisca, ab Arthuro et Ottone Kibat facta et annis 1928–1983 divulgata, novissimaque Francogallica anno 1985 manu Andreae Lévy, necnon novissima Anglica Davidis Tod Roy annis 1993–2013, e textu pristina 1610 versa sunt. Aliae versiones, Theodiscae Iohannis Cononis von der Gabelentz saeculo XIX et Francisci Kuhn anno 1931, Anglicae Clementis Egerton anno 1939 et Bernardi Miall 1942, Francogallica anonyma 1949–1952, ex editione refecta 1695 translatae sunt. Episodia erotica Clemens Egerton non Anglice sed Latine transtulit.
Titulus variis modis convertitur. Ex elementis agnominum feminarum trium demitur quae heroinae fortasse censendae sunt, videlicet:
- Pān Jīnlián 潘金蓮 "lotos aurea", protagonistae mulier
- Lǐ Píng’er 李瓶兒 "parva ampulla", protagonistae concubina
- Páng Chūnméi 龐春梅 "flos mume vernalis", ancilla
Bibliographia
recensere- Versiones selectae
- Clement Egerton, interpr., The Golden Lotus. 4 voll. Londinii: Routledge, 1939 (Anglice, Latine)
- Artur Kibat, Otto Kibat, interprr., Djin Ping Meh. Voll. 1-2. Gothae: Engelhard-Reyher, 1928–1932. Voll. 1-5 (Herbert Franke, ed.): Hamburgi: Die Waage, 1967–1983 (Theodisce)
- André Lévy, interpr., Fleur en fiole d'or. 2 voll. Lutetiae: Gallimard, 1985 (Francogallice)
- David Tod Roy, interpr., The Plum in the Golden Vase. 5 voll. Princetoniae: Princeton University Press, 1993-2013 (Anglice)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Jīn píng méi spectant. |
- "Jinpingmei" apud ChinaKnowledge.de
- Textus Sinensis apud Vicifontem