Formula Trinitaria
(Redirectum de Εἰς τὸ ὄνομα τοῦ Πατρὸς καὶ τοῦ Υἱοῦ καὶ τοῦ Ἁγίου Πνεύματος)
Formula Trinitaria est locutio qua religioni Christianae haerentes fidem suam exprimunt. Locutio plena Graece in evangelio Matthaei (28.19) praedicitur, εἰς τὸ ὄνομα τοῦ Πατρὸς καὶ τοῦ Υἱοῦ καὶ τοῦ Ἁγίου Πνεύματος, ibique Iesus post resurrectionem discipulis nationes omnes ad fidem his verbis baptizandas praecepit. Quae verba Latine autem sonant In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Basmala Mahomedanorum taliter incipit sed aliter pergit.