-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

ʻĪd al-Fiṭr (Arabice عيد الفطر, API: [ʕiːd al fitˤr]), in sermonem Latinum versum fere festum abruptionis, est feria religiosa a Musulmanis per omnem orbem terrarum celebrata quae finem Ramadani significat, Islamici mensis sacri ieiunii.

Familia Tadzikica festum abruptionis celebrat.

Per mensem Ramadan, Musulmanis de solis ortu ad solis occasum cenare, potare et coire non licet. Festum abruptionis igitur est primus dies per quem Musulmani iterum die facultatem habent cenandi ac potandi, et id faciunt cum convivio magno.

Quia Calendarium Islamicum est lunare, Ramadanus, et igitur festum abruptionis, quoque anno solari (e.g. gregoriano) fere decem diebus prius est. Dies certus festi inter terras variare potest, cum initium mensis Islamici e luna nova pendat. E.g. anno 2019 aer. vulg. festum fuit die 4 Iunii in Arabia Saudita,[1] sed die 5 Iunii in Pakistania.[2]

  1. Vide timeanddate.com: Feriae Arabiae Sauditae.
  2. Vide timeanddate.com: Feriae Pakistaniae.

Nexus interni

recensere

Bibliographia

recensere

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad ʻĪd al-Fiṭr spectant.