Teucer vel Teucrus in mythologia Graeca est filius Telamonis Salaminiorum regis et Hesionae, Troiani regis Laomedontis filiae. Optimus sagittarius bello Troiano plerumque Aiacem, fratrem eodem patre natum, comitatur. Bello confecto quia fratre mortuo, solus redisset a patre regno expulsus[1] Salaminem urbem in insula Cypro exsul condidisse narrabatur. Ita quinto saeculo a.C.n. Cypriorum rex Evagoras stemma genealogicum a Teucro repetebat[2]. Persona tragoediarum quoque est (Aiax Sophocleus et Helena Euripidea). Titulum deperditae Sophoclis fabulae praebuit in qua primas partes agebat.

Sagittarii Achaei statua quam iamdiu Teucri esse vulgo volunt.

Notae recensere

  1. Sophocles, Aiax 1008-20 et scholia ad Pindarum, Nemea IV.76.
  2. Pausanias, Descriptio Graeciae I.3.2. Isocrates, Evagoras 15-19.

Praecipui fontes antiqui recensere

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Teucrum spectant.