Aiax (Sophocles)

tragoedia quam Sophocles docuit

Aiax (Graece: Αἴας) est tragoedia a Sophocle anno incerto scripta, quae de morte narrat Aiacis Telamonis filii, herois et principis Salaminii. Colore Homerico insignis est haec tragoedia. Ut qui Salaminius et unius e tribubus eponymus erat Aiax heros Atheniensis habebatur cuius statua in foro stabat. In hac tragoedia praeter alia themata (honores mortuis debiti, mentis sanitas, inconstantia amicitiarum et inimicitiarum[1]) multi critici virtutem heroicam temporum Homericorum (Aiacem) civicae virtuti (Ulixi) cedentem vident.

Aiacis mors voluntaria in cratere Etrusco picta. Opus quarti saeculi a.C.n.

Argumentum recensere

Minerva et Ulixes Aiacem in contubernio vident. Aiax se Agamemnonem necavisse credit et Menelaum et Ulixem qui ipsi arma Achillis nuper a Paride necati denegaverunt. Sed re vera insania per Minervam affectus complures oves trucidavit.

Aiax facinus indecorum a se commissum animadvertens mori cupit nolente femina Tecmessa. Ei persuadet se nihil facturum esse, sed mentitur. Nam in gladium Hectoris se praecipitans moritur. Post eius mortem Teucer frater mortuum vult sepelire. Agamemnon autem Aiacem ob contumaciam punire vult , qui duces Graecos interficere conatus sit. Ulixes Agamemnonem eo inducit ut corpus sepeliri sinat, dicens iustum et dignum esse mortuis bene facere, imprimis heroi tam forti.

Argumentum e duobus epicis carminibus posthomericis et hodie deperditis, Aethiopide et Parva Iliade, sumptum est. Aeschylus quoque trilogiam hodie deperditam Aiacis gestis dicaverat et Pindarus in Nemeis herois honorem vindicabat[2]. Quid de suo addiderit Sophocles incertum est quoniam scripta priora non iam legere possumus.

Personae recensere

 
Tecmessa Eurysacem in sinu ferens Aiacem taedio vitae confectum adloquitur. Iacobus Carstens pinxit.
  • Dea Athena
  • Ulixes
  • Aiax, Telamonis filius
  • Chorus Salaminiorum bellatorum
  • Tecmessa, Aiacis concubina
  • Nuntius
  • Teucer, Aiacis frater
  • Menelaus
  • Agamemnon
  • Eurysaces Aiacis filius persona muta est.

Res pro Aiacis tentorio in Achaeorum castris ad Hellesponti litus aguntur. Secunda vero parte scaena mutaturː locus desertus prope mare conspicuus est ubi Aiax gladio suo incumbit.

Summarium recensere

  • Prologusː Athena dea Ulixi pro Aiacis tentorio occurrit ubi heros Ithacus de inimici praesentia inquirit quia multi in exercitu Aiacem suspicantur noctu pecus ab hostibus captum nondumque militibus divisum saeviter trucidasse. Quod factum dea confirmat. Quin etiam addit eum Achaeorum duces occidisse voluisse sed mentis perturbatione ab ipsa dea opportune iniecta arietes et boves pro inimicis adgressum esse. Ipsum Aiacem in scaenam vocat qui laetatur quod Atridas iugulasse credat et Ulixem captivum nunc verberibus dilaceraturus sit. (Nam ira saeviebat ob Achillis arma Ulixi potius quam sibi ab Atridis adiudicata). Ulixes cum eum sic insanientem videret non tantum non gaudebat sed condicionem humanam miserabatur ita fortunae ludibrio relictam[3].
  • Parodosː Ulixes abit et intrant Salaminii nautae ducem suum vocantes ut rumorem flagitiosum per exercitum de se currentem disiceret.
  • Primum episodiumː Tecmessa Salaminiis viris quid sciat et nocte proxima viderit narrat. Ducem suum ita demissum lamentantur milites cum vox e tentorio auditur Teucrum et filium Eurysacem maesto sono invocans, e qua coniciunt fortasse sanam mentem Aiaci restitutam esse. Tecmessa ianuam aperit et heroem inter pecorum cadavera adflictum conspiciunt. A negantibus amicis petit ut se interficiant. Tecmessa servilem sibi fortunam fore si moreretur Aiax commemorat, in primis filium sine praesidio paterno relictum deflet. Nec movetur Aiax sed filium Eurysacem admoveri iubet cui fortitudine patri parem fore et tantum se feliciorem[4] precans clipeum suum legat[5]. Quibus dictis Aiax in tentorium cum suis secedit.
  • Primum stasimonː chorus Aiacis fatum deplorat quem nobilissimum Achaeorum olim Salamine profectum nunc amicorum miserationi et inimicorum irrisui destinatum amentia fecit.
  • Secundum episodiumː cum Aiax e tentorio redit Tecmessae verbis mollitum sententiam mutasse Salaminiis nuntiat. In locum desertum iturum se esse addit ubi peccata religiose lustraturus sit et gladium ab Hectore, acerrimo hoste, sibi datum, dirum donum, in terram conditurum; deinde contumaciae suae veniam ab Atridis petiturum et in posterum quae imperassent facturum[6].
  • Secundum stasimonː saltando et gaudendo chorus moderationem et sapientiam novorum consiliorum laudat.
  • Tertium episodiumː nuntius intrat a Teucro e Mysia redeunte missus qui verba Calchantis vatis refertː si usque ad proximum diem[7] intra tentorium clausus remansisset Aiax de salute eius fortasse nondum desperandum esse. Interim Athena ob verba nimis superba heroem odio persequitur. Gemuit Tecmessa quia Aiax iam exiitː omnes (chorus et Tecmessa) ad illum quaerendum tunc proficiscuntur et scaenam relinquunt.
  • Secundae partis prologusː sentibus occultatus Aiax gladii capulum in terram defixit ita ut mucro ad caelum spectet. Ultima prece Iovem rogat ut frater Teucer ante inimicos corpus inveniat atque sepeliat; quin etiam ut mortem suam in Atridas vindicet. Deinde in gladium se coniecit.
  • Secunda parodosː chorus rursus scaenam ingreditur in duas partes divisus Aiacem ubique quaerentes. Tecmessae ululatus auditur quae cruentatum et transfixum corpus repperit. Abhinc chorus et Tecmessa cantatis lamentationibus sibi respondent.
  • Quartum episodiumː Teucer adveniens mortem fratris audit et fatum miratur quo Aiax velut a mortuo Hectore occisus sit. Iam funus praeparat cum Menelaus e castris properans Aiacem sepeliri vetat quia hostiliter erga Gracos egerit. Altercatio nasciturː nam Teucer fratrem sepeliendum esse existimat nec Achaeorum decretis obtemperare patitur. Menelaus re infecta recedit.
  • Tertium stasimonː expeditionis Troianae atque sempiternorum laborum Salaminios nautas piget. Ducem suum desiderant et reditum in patriam cupiunt.
  • Exodosː Agamemnon accurrit indignans quod Teucer auctoritatem suam despiciat. Aiacis semifratrem barbarum et servum appellat ob matrem Hesionam, Troianam principissam olim ab Hercule captam et Telamoni honoris causa datam. Econtra Teucer avi Pelopis, Phrygii viri et ipsius, necnon matris Cressae Aeropae et nefandorum patris Atrei erga fratrem facinorum Agamemnonem admonet. Quin etiam Aiacis egregia merita in bello Troiano enumerat. Iam ad violentiam tendebat rixa nisi Ulixes, postposita priore simultate, animum regis placasset atque ei invito persuasisset ne honores mortuis debitos nedum tam forti heroi negaret. Ipse manus funeri dare cupit. Gratias agit Teucer sed dubium habet an res talis mortuo placuisset. Ita Ulixis sapientiam et magnanimitatem laudans Teucer fratrem sepelire potuit.

De anno, quando fabula acta sit recensere

Quo anno fabula acta sit nulla hypothesis antiqua tradidit. Est fortasse inter primas Sophoclis fabulas, acta ante annum 440 a.C.n., ut censet Stanford[8]. Lloyd-Jones autem fabulam habet "summo artificio factam a poeta absoluto" et censet eam scriptam inter 440 et 420, eodem tempore quo Oedipus rex.[9]

Notae recensere

  1. Versus 678-83 et 1357-61 et 1376-80.
  2. Rosenbloom, 2013.
  3. Versus 121-6ː ἐποικτίρω δέ νιν δύστηνον ἔμπας, καίπερ ὄντα δυσμενῆ,...ὁρῶ γὰρ ἡμᾶς οὐδὲν ὄντας ἄλλο πλὴν εἴδωλ᾽ ὅσοιπερ ζῶμεν ἢ κούφην σκιάν = istius calamitatis misereor quamvis inimici... Nam perspicio nos qui vivimus nihil aliud esse quam simulacra aut levem umbram.
  4. Versus 549-550.
  5. Versus 574-6ː ad etymologiam nominis Eurysacis alludit quod Graece "latum clipeum" significabat.
  6. Eruditi hanc orationem Trugrede appellare solent e duobus verbis Germanis quae idem valent atque Latine "fallax oratio". Cf P. T. Stevens, "Ajax in the Trugrede", The Classical Quarterly, 1986ː 327-336
  7. A. Maria van Erp Taalman Kip, "Athena's One-Day Limit in Sophocles' "Aias"", Mnemosyne, 2007ː 464-471.
  8. Editio fabulae p. 296
  9. Editio in illa Loeb Classical Library, p. 9, "a mature masterpiece"

Editiones et commentarii recensere

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere