Publius Galerius Trachalus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit.

Patria et Familia recensere

Patria eius Ariminum fuit. Pater aut avus eius Gaius Galerius eques Romanus, praefectus Aegypti annis 16-31 fuit, mater Helvia, matertera Senecae erat. Fuit propinquus Galeriae Fundanae, quae Aulo Vitellio nupsit.

Cursus Honorum recensere

Galerius Trachalus orator clarus fuit[1], qui etiam orationes Othonis imperatoris scripsisse dicitur[2]. Anno 68 consul ordinarius factus est, sed iam mense Aprili magistratu expulsus est, cum Nero consulem sine collegam se ipsum fecit, ut rebellionem Gaii Iulii Vindicis in Gallia opprimeret[3]. Galeria Fundana post victoriam Vitellianae partis Trachalum, qui Othonis rebus favisset et ei rebus politicis adiutor fuit, a poena Vitellii imperatoris servavit[4]. Circa annum 78/79 proconsul Africam administravit.

Notae recensere

  1. Marcus Fabius Quintilianus, Institutio oratoria, XII 5,5
  2. Tacitus, Historiae, I 90, scripsit: "... et erant, qui genus ipsum orandi noscerent, crebro fori usu celebre et ad implendas populi auris latum et sonans."
  3. Suetonius, Nero 43
  4. Tacitus, Historiae, II 60


Antecessores:
Lucius Iulius Rufus et Fonteius Capito
Consul
68
cum
Tiberio Catio Asconio Silio Italico
Successores:
Servius Galba Imp. Caesar Augustus II et Titus Vinius