Petrus Paulus Caravagius (Italiane Pietro Paolo Caravaggio; 16581713) fuit mathematicus Italicus, filius mathematici eodem nomine.

Vita operaque recensere

Petrum Paulum Caravagium Petrus Paulus pater, insignis mathematicus, poëta, et professor apud Scholas Palatinas(d) genuit Mediolani anno 1658. Parenti filius, iisdem disiciplinis ab eo eruditus, primo coadiutor datus est, mox post eiusdem mortem suffectus in eodem munere decreto senatus anno 1688. Cum autem anno 1697 magister quoque Castrorum Insubriae, et Legioni Peditum ob merita praefectus fuisset, inter bellicas curas ab studiis avocari numquam permisit, donec mors eum rapuit anno 1713. De arithmetica, architectura, perspectiva, astronomia, geometria, analysi, aequationibus, aliique eiusmodi, quamplures tractatus reliquit; ac praeterea de Cabala, fructibus, et interesse quaedam scripsit, ut non in sola mathematica peritum fuisse appareat.

Nexus interni

 

Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!