Aequatio[1] est sententia mathematica quae dicit duas quantitates esse aequas. Omnes aequationes habent symbolum aequalitatis "=", sicut

Aequatio in tabula representari potest. Hae tabulae monstrant aequationem quadraticam , ubi quantitates a, b, c valores alios habent secundum colores: in prima imagine, a = 0 et b = 0; in seconda, a = 0 et c = 0; in tertia, b = 0 et c = 0. Figurae sunt parabolae.
Haec est de aequationibus mathematicis. Si de chemica quaeres, vide aequationem chemicam.
,

quod verbis dicitur "duo et tres sunt/aequant quinque," et

.

Si sententia dicit quantitatem aliquem maiorem vel minorem esse alia quantitate, est inaequatio, sicut

(hoc est, "duo et quattuor sunt maiores quam quinque").

Aequationes versus identitates recensere

Aequationes supra sunt identitates mathematicae, aequationes quae sunt vera valoribus suarum partium neglectis. Aequatio cui non est identitas est:

 ,

quae quippe est falsa infinito numero valoris dato, et vera est solum si  . Aequationem solvere significat invenire unicum valorem vel valores quibus aequatio vera est.

Saepius litterae primae abecedarii, ut a, b, c, quantitates constantes nominant, et litterae ultimae, ut x, y, z, nominant quantitates variabiles quarum valores inveniendi. Exempli gratia,

  significat  ,

in qua sententia scimus a et b et debemus solvere ut x sciamus.

Proprietates recensere

Si aequatio noscitur vera esse, in eam operationes hae sequentes faciantur et veram etiam habeas:

  1. Ullum valorem adde ambobus lateribus: si a = b, tum a + c = b + c.
  2. Ullum valorem subtrahe de ambobus lateribus: si a = b, tum a - c = b - c.
  3. Ambo latera multiplicentur ullo valore: si a = b, tum ac = bc.
  4. Ambo latera dividantur ullo valore excluso zero: si a = b, et c ≠ 0, tum a/c = b/c.

Aequationis gradus et canonica forma recensere

Canonica aequationis cuiusdam forma appellatur forma quae formam "polynomium = zero" habeat. Exempli gratia:

x+2=0 (primus gradus)
5x2 - 9x + 17 = 0 (secundus gradus)

Gradus polynomii est denique etiam gradus aequationis.

Quomodo possumus solvere aequationes gradus secundi recensere

Aequationes gradus secundi (aut aequationes quadraticae nominatae), quae habent formam

 ,

habent solutionem

 

ubi

  1. si  , aequatio duas solutiones habet ambas reales,
  2. si  , aequatio tantum unam habet solutionem (aut melius, duas habet quae sunt concurrentes), denique,
  3. si  , aequatio duas distinctas solutiones complexas (partim realem et partim imaginariam) habet.

  dicitur discriminans formae.

Quomodo possumus solvere aequationes gradus terti recensere

Ab-initio, consideratur aequationes gradus terti, quae habent formam

 ,

Eae habent solutionem

 

ubi Delta est

 , positivus vel negativus est.

  • Si   major est 0, calcolantur duos numeros reales   e   qui equali sunt sic:
 

e solutiones equationes sunt:

 
 
 
  • Se   minor ab 0 necesse est numerus complexus convertire
 

Nexus interni

Nota recensere

  1. Die Streitschriften By Jakob Bernoulli, Jean Bernoulli, Herman Heine Goldstine, P. Radelet-de Grave (Anglice, Latine)

Nexus externi recensere