Petrus Antonius Orlovsky (natus Peter Anton Orlovsky 8 Iulii 193330 Maii 2010) fuit poeta et histrio Americanus, ac diuturnus socius Allen Ginsberg.

Wikidata Petrus Orlovsky
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Orlovsky: imago
Petrus Orlovsky: imago
Nativitas: 8 Iulii 1933; Manhata
Obitus: 30 Maii 2010; Williston
Patria: Civitates Foederatae Americae

Vita recensere

Petrus Orlovsky natus est in regione Latere Orientali Inferiore Novi Eboraci, filius Catharinae (nata Schwarten) et Oleg Orlovsky, advenae Russici.[1] Pauper educatus, ex Schola Superiori Newtown anno ultimo excidit ut familiam sustineret. Post multa opera miscellanea, adiutor medicus in Valetudinario Civico Mentis Creedmoor operari coepit, hodie Centrum Psychiatricum Creedmoorense appellato.

Anno 1953, aetate suae undevicensima ob Bellum Coreanum in exercitu conscriptus, miles merere coepit. Psychiatri autem eum a fronte mox transferri iusserunt ut in valetudinario Franciscopolitano nosocomus mereret. Bello composito, Universitatem Columbiae frequentavit.

Orlovsky monstrator pictoris Roberti La Vigne Franciscopoli erat cum in Ginsberg Decembri mense 1954 incideret. Antehac, poeta de industria fieri non conatus est.[2] Ginsberg cohortante, anno 1957 scribere coepit, cum hi socii Lutetiae habitarent. Orlovsky cum aliis scriptoribus iter late per Orientem Medium, Africam Septentrionalem, Indiam, et Europa nonnullos annos faciebat. Frater fuit Ginsbergianus in coniunctione aperta usque ad mortem Ginsbergianam, anno 1997.[3]

Anno 1974, Orlovsky professor in Schola Iacobi Kerouac Poeticarum Incorporalium apud Universitatem Naropanam prope Boulder Colorati factus est, poesin docens. Anno 1979, stipendium $10,000 ex Nationali Artium Dotatione accepit ut eius conatus creativos continuaret.

Mors recensere

Maio 2010, familiares rettulerunt Orlovsky, cancro pulmonis nonnullos menses patientem, ex sua domo Sancti Ioannisburgi Montis Viridis ad Domum Intermissionis Montis Viridis in vico Williston motus fuisse, ubi per implicationes morbi mortuus est die 30 Maii 2010, anno aetatis suae 76. Corpus in Instituto Montano Shambhalensi in vico Lacubus Pinnarum Rubrarum Colorati sepultum est. Epitaphium legitur: "Tramen meum sepulcrum trahet, mea spiratione elegantem inter rotam et orbitam vaporem colorante."[4]

Opera poetica recensere

  • Dear Allen, Ship will land Jan 23, 58 (1971)
  • Lepers Cry (1972)
  • Clean Asshole Poems & Smiling Vegetable Songs (1978)[5] (liber reimpressus 1992)
  • Straight Hearts' Delight: Love Poems and Selected Letters (cum Allen Ginsberg) (1980)
  • Dick Tracy's Gelber Hut und andere Gedichte (liber in Theodiscam conversus) (1984)

Duo poemata etiam in The New American Poetry 1945–1960 (1960), The Beatitude Anthology (1965), et magazinis litterariis Yugen et Outsider apparuit.

Orlovsky ipse in quattuor pelliculis apparuit: in Andreae Warholae Couch (1965) ac tribus pelliculis photographi Roberti Frank: Pull My Daisy (1959), pellicula viginti sex minutos longa, in scripto scaenario Kerouaciano condita, sed partim ex tempore composita; Me and My Brother (1969), pellicula quae morbum mentis Iulii Orlovsky fratris refert; et C'est Vrai! (One Hour), pellicula magnetoscopica sexaginta minutos longa, una captura pro televisione Francica anno 1992 facta, cuius verba in singulo volumine in serie Hanuman Books edita sunt

Pelliculae recensere

  • Pull My Daisy (1959)
  • Chappaqua (1966)
  • Me and My Brother (1969)
  • C'est Vrai! (One Hour) (1992)

Nexus interni

Notae recensere

  1. Tytell, John (1999). Paradise Outlaws: Remembering the Beats. W. Morrow. p. 30. ISBN 0688164439 
  2. "Peter Orlovsky: An Inventory of His Papers at the Harry Ransom Humanities Research Center". University of Texas .
  3. "Peter Orlovsky, poet and partner of Allen Ginsberg, has died". Latimesblogs.latimes.com. 31 Maii 2010 .
  4. Anglice: "Train will tug my grave, my breathe hueing gentil vapor between weel & track," locutio quae mente vix comprehendi potest, nisi scripta "Train will tug my grave, my breath hueing gentle vapor between wheel & track."
  5. "The vegetables were those Peter grew with tireless enthusiasm on the couple’s organic farm in Cherry Valley, New York": Steve Silberman, "Impossible Happiness: An Elegy for Peter Orlovsky (Featuring never-before-seen photos), Lion's Roar, 1 Iunii 2010.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere