Vide etiam paginam discretivam: Patroclus (discretiva)

Patroclus (Graece Πάτροκλος, filius Opuntiorum regis Menoetii[1] et Philomelae, est unus ex viris fortibus ad Troiam pugnantibus, amicus armorumque socius Achillis in mythologia Graeca. Nomen eius poetice, e. g. ab Ennio poeta, in Patricoles (idem ac Patrokles, Πατροκλῆς) latine gloria patris immutatum est.[2]

Corpus Patrocli a Menelao levatur. Florentiae, Loggia dei Lanzi.

Fabula recensere

 
Tumulus quod vulgo "sepulchrum Achillis" appellabant e libro Henrici Schliemann (1875).

Fatum Patrocli in Iliade narratur. Carmine vicesimo tertio Patrocli umbra narrat quomodo talis ludens adhuc puerulus subita ira commotus alium puerum olim nolens occiderit atque Menoetius pater eum Opunte in Phthiam apud Peleum duxerit ubi comes Achillis educatus est[3]. Ambo igitur simul in bellum Troianum profecti sunt. At carmine primo Agamemnon gravem iniuriam Achilli intulit, Briseide captiva adimenda. Tum Achilles e pugna recessit atque cum omnibus Myrmidonibus ad tentoria resedit. At aliquanto postea, cum iam Hectore duce Troes victores ad naves pervenissent quas incendere cupiebant, Patroclus lacrimans Achillem rogavit ut sibi Myrmidones Achaeis auxilio ducere liceret. Adnuit magnanimus Achilles qui arma sua quoque amico praestitit. Ita Patroclus hostes a navibus primo quidem reppulit atque etiam Sarpedonem, Iovis filium et Lyciorum ducem, occidit sed impetu elatus Troianos fugientes persecutus ab Hectore occiditur. Achilles amici memoriam praeclaris ludis funebribus honoravit quorum certamina Homerus diligenter describebat et Vergilio libro quinto Aeneidis imitanda reliquit. Postea in loco Achilleo appellato ossa Patrocli et Achillis uno tumulo sepulta una quieverunt[4].

Adnotationes recensere

  1. Strabo IX.4.2
  2. Cicero, Tusculanae disputationes 2.39.
  3. Ilias XXIII.84-90.
  4. Ilias XXIII.82-96 et 246-8. Odyssea XXIV.76-77.

Fontes recensere

  • Ilias I.337-347, IX.190-221, et 558-568, XI.596-648, XV.390-404, carmina XVI-XVIII passim, XIX.276-348, carmen XXIII passim (funus)

Plura legere si cupis recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Patroclum spectant.