Astyanax (Ἀστυάναξ = "urbis dominus", ita a Troianis appellatus quia solus Hector Ilium tuebatur[1]) vel Scamandrios (Σκαμάνδριος[2], Σκάμανδρος ab ipso patre appellatus) in mythologia Graeca est filius Hectoris et Andromaches coniugis eius. Una e lepidissimis scaenis Iliadis exeunte carmine sexto Astyanactem patris ad proelium properantis galeam cristamque reformidantem et lacrimantem ostenditː tunc pater abiecta galea puerum manibus sustulit et osculatus est[3]. Troia capta a Graecis victoribus, adhuc filium Hectoris timentibus ne olim bellum renovaret, ex altissima turre praecipitatus est. Quod horrendum fatum et Euripides[4] et Seneca[5] in scaenam protulerunt. Aetate moderna et Maphaeus Vegius de Astyanacte poema conscripsit.

Hector ad pugnam proficiscens ; Astyanax in sinu matris Andromachae sedet. Crater rubris figuris ex Apulia. IV saec. a.C.n.

Notae recensere

  1. VI.402-3ː αὐτὰρ οἱ ἄλλοι // Ἀστυάνακτ’· οἶος γὰρ ἐρύετο Ἴλιον Ἕκτωρ.
  2. Ilias VI.402
  3. Iacoba de Romilly, Pourquoi la Grèce?, France Loisirs, 1993ː 31-2.
  4. Troades 713-89.
  5. Troades

Fontes recensere

Plura legere si cupis recensere