Nevula Maior[1] (Russice Большая Невка) est bracchium in delta Nevae in Petropoli longissimum. Ante cetera bracchia a Neva in partem dextram abit et finem borealem delta totius format; partem Petropolitanam a parte Viburgiensi continentalem separat. In initio Nevulae Maioris et Aurora navus stat. Deverticulo parvo Karpovka a Nevula Maiore in partem laevaem abeunte insula Apothecaria a parte Petropolitama dividitur; post quod, Nevula Minor a Nevula Maiore in eadem partem inter insulam Apothecariam et insulam Lapideam abit et post eam Nevula Media inter insulam Lapideam et insulam Elaginis, quae mox cum Nevula Maiore rursum coniungitur et aestuarium commune inter insulam Crucis et partem Viburgiensem habent. Flumen Parvum Nigrum (Černaia rečka) accola Nevulae Maioris est, in parte Viburgiensi se effundens.

Nevula Maior hieme (despectus de insula Lapidea).

Longitudo Nevulae Maioris 8,5 chm est, latitudo a 50 ad 360 m, altitudo maxima 8,5 m. Sex pontes in Nevula Maiore constructi sunt.

Notae recensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 59°58′45″N 30°13′33″E, 59°57′17″N 30°20′25″E, 59°58′45″N 30°13′33″E • GeoNames
  • Nevula Maior in Registro nationali aquarum (Russice)
  • Pontes trans Nevulam Maiorem in Citywalls (Russice)