Wikidata Matthaeus Le Nain
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1607; Laudunum
Obitus: 20 Aprilis 1677; Lutetia
Patria: Francia

Matthaeus Le Nain, notus cognomine Eques (vulgo: Mathieu Le Nain, notus cognomine Le chevalier; Lauduni anno 1607 natus; Lutetiae 20 Aprilis anno 1677 mortuus) pictor Francogallicus fuit.

Symphoniaci

Biographia recensere

Stephani filius[1] et Antonii Ludovicique frater, primo in urbe nativa et, de 1629[2] aut 1630[3] usque ad 1677, Lutetiae laboravit[2].

Ob trium fratrum picturarum rationum similitudinem et eorum opera distinguendi difficultatem, ad Le Nain fratres pertinet sicut una res[3]. Enim, illi saepe opera cognomine obsignaverunt et eidem picturae laboraverunt[3]. Matthaeus, Lutetiae urbis pictor nominatus anno 1633, atque eius fratres Ludovicus et Antonius communem officinam habuerunt in hac urbe et cum aliis artificibus Regiam Academiam Picturae et Sculpturae anno 1648 condiderunt[3]. Praeterea, anno 1633 Matthaeus Sieur du Ry Sodalitatis legatus nominatus est et anno 1649 Academiae picturam Iulii Mazarini effigiem donavit[4]. Ab anno 1652 complures tabulae de commerciis, bonis, negotiis, Mattheo obsignatae, sunt[4]. Anno 1658 Sieur de la Jumelle (eius Lauduni praedii nomen) appellationem assumpsit[4]. Anno 1662 cum Michaelis Archangeli ordine exornatus est[5] et anno 1666 hunc honorem deposuit[4].

Hic artifex maxime generis argumenta et effigies[2], aliquot hominum quoque, perfecit[3], sed etiam mythorum argumenta pinxit[5]. Praetera, cum eius fratribus religiosorum argumentorum picturas creavit[3]. Eius opera, varia quam fratribus[3], a Gulielmo Duyster, Ioanne Olis et Henrico Bloemaert adducuntur[2]. Ultro, formam Michaeli Angelo Caravagio similem habet, in tantum ut, in XIX saeculo, Dumesnil de La Tour picturae fratribus Le Nain attributae sunt[5]. Splendidus comptusque, Matthaeus mox ruris facies destitit perficere et milites atque iuvenes cum petaso effingendo accinxit, ut exempli gratia in Excubiae (1643) seu Trictrac lusores[5]. Effictorum hominorum oculi vehementia eius operarum proprium est[5].

A Mattheo Petrus Montallier et Beghine magister adducti sunt, at Ioannes Michelin et Ludorum magister[2], probabiliter Flandriae nativus artifex[4], eius consectatores fuerunt[2].

 
Sanctorum Magorum veneratio

Opera recensere

Honores recensere

 
Ordo sancti Michaelis Archangeli


Ordo sancti Michaelis Archangeli (1662)

Notae recensere

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Matthaeum Le Nain spectant.