Lexicon historiae urbanae Vimarianae

Lexicon historiae urbanae Vimarianae (Theodisce: Weimar. Lexikon zur Stadtgeschichte) encyclopaedia utilissima de Vimaria est quod in lucem prolatum annis 1993 et iterum (editione in altera) anno 1998.

Curia Vimariae

Quod insit recensere

Commentationes plus quam MLDC de Vimaria congesserant scriptores LII. In paginis quingentis textus et multae illustrationes vitam temporum actorum ante oculos lectoris ponunt. Quod compilaverunt editrix Brigitta Günther archivaria municipalis, Wolfram Huschke musicologus et Valtharius Steiner geologus. Inde a prahistoria urbis usque finem Belli pancosmici alterius res gestae atque scitu dignae ibi diligenter produntur. Nonnumquam autem historia scribenda etiam ultra annos 1950 extrahitur atque prolongatur.

Ex anno 1998 editio altera emendata venalis prostat: pridie Kalendas Martias 1997 ultima inseri licuit. Nec domus editoria mutabatur nec paginarum numerus augebatur.[1]

Secundum praefationem editioni alteri antepositam chronologia nusquam servatur indice alphabetico stricte observato. Itaque encylopaediarum mos imitetur. En multitudinem rerum tractatarum de cultu atque humanitate, de musica, de rebus Vimariae institutis, de caeli statu, de geologia, de geographia, de botanica. Quoad homines egregios classicismi poetae nimirum maximi momenti sunt velut Ioannes Volfgangus Goethe, Christophorus Martinus Wieland, Fridericus Schillerus et Ioannes Gottfriedus Herder. Secundo aetatis argenteae Vimariensis quae dicitur homines producuntur ut Franciscus Liszt et Ricardus Wagner necnon magistri scholarum Bauhaus et pictores Scholae Vimariensis. Ioannes Sebastianus Bachius, Lucas Cranach maior et Fridericus Nietzsche quoque figurantur. Tertio Vimarianorum res gestae curatius praesentantur; neque parcetur Rei Publicae Vimarianae, Nazismo, castris carceralibus Buchenwald iuxta Vimariam erectis.

Homines de quibus mentio fit facile ab elencho in appendicibus affixo inveniuntur. Si illi autem commentariis propriis gaudent litteris crassioribus designantur. Auctorum signorum abbreviationes in colophonibus scriptura plena resolvuntur.

Bibliographia recensere

editiones
  • Gitta Günther, Wolfram Huschke, Walter Steiner (edd.): Weimar. Lexikon zur Stadtgeschichte. Böhlau, Vimariae 1993; editio altera emendata, Böhlau, Vimariae 1998. ISBN 3-7400-0807-5. Auszüge 548 paginarum
recensiones

Nexus externi recensere

Notae recensere

  1. Informationsmittel für Bibliotheken: Recensuit editionem alteram Nicolaus Schreiber