Lesbia est nomen fictum puellae in carminibus Catulli. Secundum Apuleium[1] Lesbia re vera est illa Clodia quam Cicero vituperat in oratione sua Pro Caelio. Per eum etiam comperimus Cynthiam Properti re vera Hostiam, Deliam vero Tibulli Planiam appellatam esse. Sed fieri potest, ut aliquis haec in dubium vocet, cum Apuleius ducentis annis post vitam egerit, quam Catullus carmina sua scripserit.

Lesbia a Stephano Bakałowicz picta.
Catullus 5 Vivamus mea Lesbia, atque amemus

Quodsi nomen, quod veri simile est, Clodiae pro certo habemus, nondum tamen scimus, qua de Clodia res agatur. Ii, qui nostra aetate litteris antiquis student, saepe coniciunt Clodiam sororem P. Clodii Pulchri uxoremque Q. Metelli Celeris fuisse. His autem indiciis nituntur: primum, quod Cicero in oratione pro Caelio habita de moribus illius feminae memorat, quae soror inimici Clodii erat, tum, quod non multum interesse videtur inter mores Clodiae apud Ciceronem descriptos et mores Lesbiae in carminibus Catulli relatos, postremo, quod praecipue carmine undeoctogesimo Catullus ad Clodium alludere videtur, cum versu illo Lesbius est pulcher incipit.

Sunt etiam scriptores, qui credant Lesbiam aut sororem minorem aut maiorem natu Clodii fuisse aut aliquam libertam Clodio non cognatam. Neque vero ullo indicio ea opinio confirmatur.

Notae recensere

Bibliographia recensere

  • John W. Zarker, "Lesbia's Charms" in Classical Journal vol. 68 (1972/1973) pp. 107-115