Quintus Caecilius Metellus Celer

Quintus Caecilius Metellus Celer (natus anno 103 a.C.n. – mortuus anno 59 a.C.n. ) fuit vir publicus Rei Publicae Romanae. Anno 60 a.C.n. cum Lucio Afranio functus est consulatu. In matrimonium duxit Clodiam Ap. Claudii Pulchri filiam.

De gente recensere

Plebeio sed nobilissimo Caeciliorum genere ortus Quintus consulis anni 98 a.C.n. filius erat. Frater ei fuit Quintus Metellus Nepos, anno 60 a.C.n. consul, soror autem uterina Mucia quam Pompeius uxorem duxerat et exeunte anno 62 a.C.n. post reditum adulterii insimulatam repudiavit. Ipse Celer Clodiam, Publii Clodii sororem uxorem duxit.

De cursu honorum recensere

  • 66 a.C.n. Legatus Pompei in bello Mithridatico[1].
  • Ante 63 a.C.n. Augur
  • 63 a.C.n. Praetor urbanus Gaium Rabirium perduellionis ad populum accusatum et a Cicerone defensum[2] a rupe Tarpeia eripuit dum vexillum in Ianiculo ante damnationem demitti iubet, quod signum e more maiorum comitia dissolvebat. Anno exeunte a senatu in agrum Picenum missus[3] exercitum raptim comparavit et cum tribus legionibus ad Faesulas iter fecit ut Catilinam a Gallia intercluderet. Tum Catilina inter duos exercitus hostium positus cum consule Antonio Hybrida[4] potius quam cum praetore Metello Celere pugnare maluit[5].
  • 62 a.C.n. Proconsul in Gallia Cisalpina. Gallia Cisalpina Ciceroni ex permutatione provinciarum cum collega Antonio Hybrida obvenerat[6] qui Romae manere malebat atque operam dedit ut Celeri provincia sua adscriberetur[7]
  • 60 a.C.n. Consul. Pompeius Romam redux operam dederat ut legati sui in bello Mithridatico Afranius et Celer consules designarentur. Eventus eum crudeliter fefellit : nam Afranius nihil pro eo effecit et Metellus, fortasse ob repudium sororis Muciae, ut volebat historicus Dio Cassius[8], in omnibus rebus triumviro futuro adversabatur. Ab optimatibus enim Lucullo et Catone Minore stabat qui acta Pompei in Oriente in totum rata facere nolebant sed singula eorum perspicienda esse aestimabant. Tribunus plebis quidam, Flavio nomine, Pompeianarum rerum studio consulem in custodiam rapuit ; mox tamen Pompeium de ea re puduit et eum dimitti iussit[9]. Cum nihil eorum quae cuperet illo anno impetraret Pompeius societatem imperii cum Caesare et Crasso coniunxit qui primus triumviratus dicitur[10]. Item Metellus Celer sororis maritum Publium Clodium tribunatum plebis quamvis patricium petentem, ut rempublicam turbare et inimicos ulcisci posset, coercuit nec petitionem admisit[11]. Itaque consul sane bonus[12] esse a Cicerone iudicabatur qui tamen anno 62 a.C.n. ob simultatem cum fratre Metello Nepote in epistula ad eum missa sese purgare debuit[13].
  • 59 a.C.n. Proconsul in Gallia transalpina (?)[14]. Ineunte anno Romae in legem agrariam Iulii Caesaris iurare recusavit quamdiu sine poena id facere licuit[15]. Tum subito obiit (mense Aprili ?) non sine veneficii suspicione quam Cicero ad uxorem Clodiam in oratione Pro Caelio postea habita dirigebat.

Notae recensere

  1. Dio Cassius 36.54.
  2. Oratio Pro Rabirio servata est.
  3. Cic., Cat. II.26. Sallustius 30. Plut., Cic. 16.
  4. Coniurationi favere dicebatur.
  5. Sallustius 57. Dio Cassius 37.39.
  6. Plutarchus Cic. 12. Sallustius 26.
  7. Ad fam. 5.2.3. Dio Cassius 37.33.
  8. 37.49.3
  9. Dio Cassius 37.49-50.
  10. Acta Pompei anno 59 a.C.n. Gaio Caesare ad populum ferente rata sunt.
  11. Dio Cassius 37.51.
  12. Ad Att. I.19. Cf ibid. I.20.5 egregius consul
  13. Ad. Fam. V.2.
  14. Cicero Ad Att I,19.2 et I.20.5. Cf Dio Cassius 37.50.
  15. Dio Cassius 38.7.

Fontes recensere

Nexus externi recensere