Ioannes Fridericus vulgo Johann Friedrich Reichardt (natus Regiomontii die 25 Novembris 1752; mortuus Salinis Saxonicis die 27 Iunii 1814) musicographus atque musicologus Germanicus fuit.

Reichardt, musicologus et compositor.
Horti eius Halenses quos homines Herberge der Romantik (hospitium motus Romantici) vocare solebant.

Vita recensere

Praeter musicalia etiam alia multa optime callebat (studuerat iuribus et philosophiae in universitatibus Halensi et Lipsiensi). Anno 1775 rex Fridericus II eum ducem orchestrae regium nominavit. Friderico melodrama Le feste galanti dedicaverat. Attamen Reichardt frequenter extra Borussiam vitam degebat: annis inter 1785 et 1786 Lutetiae et annis inter 1791 et 1793 in Anglia et Suecia.

Dimissus est anno 1794 fallacia plurium italophilorum in aula subdole machinantium, cum rerum novarum Francicarum favoris accusatus esset. Inde Giebichenstein in Halensi septentrione vixit, itineribus Lutetiensi (1802/03) et Vindobonensi (1808/09) interrumpentibus. Namque ibi anno 1796 inspector salinarum factus erat. Denique Hieronymus Bonaparte eum coegit, ut symphoniacos aulicos duceret.

Opera recensere

Tempore suo Reichardt compositor (melodramaticus) egregius putatus est: confecit Tamerlan, Andromeda, Protesilaos, Brennus, necnon Goethii cantus cum ludis scaenicis quibus tituli Claudine von Villabella (1789), Erwin und Elmire, et Jery und Bätely (1790). Musicam carminibus Goethii plurimis dederat. Adhuc anno 1835 Felix Mendelssohn Bartholdy ipse Dusseldorpii compositionem eius Morgengesang e scaenis produci iussit.

Minime autem plebi placuerunt res instrumentis musicis exaratae velut symphoniae, aperturae, musica cameralis, chordophonica. Musicologice autem opera maximi momenti pepigit: Briefe eines aufmerksamen Reisenden, die Musik betreffend (Brunsvici 1774–76), Über die deutsche komische Oper« (Hamburgi 1774) ; Musikalisches Kunstmagazin (Berolini 1781–92); Studien für Tonkünstler und Musikfreunde (Berolini 1793); Vertraute Briefe aus Paris (Hamburgi 1804); Vertraute Briefe aus Wien (Amstelodami 1810).

Addenda recensere

  • Filia eius Ludovica Reichardt (1788-1826) quoque carmina melodiis exornare solita est.
  • Salinis Saxonicis hortos maximos atque pulcherrimos ad latifundia Brunnstein sitos habuit, qui Romanticorum motus hospitium nuncupantur; quos multi artifices libentissime visitabant. Quibus omnibus cor et otium Ioannis Friderici Reichardt patebant.
  • Sepulcrum ad Ecclesiam Sancti Bartholomaei videri potest.
  • In urbe natali eius monumentum erectum est anno 1902, maecenate Lange.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Fridericum Reichardt spectant.