Fridericus II, qui dicitur etiam Fridericus Magnus[1] (Berolini natus die 24 Ianuarii 1712; Potestampii die 17 Augusti 1786 obiit), filius Federici Gulielmi I, fuit ab anno 1740 rex in Borussia, a divisione Poloniae anno 1772 rex Borussiae, praeterea princeps elector atque marchio Brandenburgensis et (ab anno 1742) dux Silesiae etc.

Federicus II anno (1780) ab Antonio Graff pictus

Familia recensere

Soror eius Anna Amalia fuit, compositrix Germanica.

Iuventus et adolescentia recensere

Iuventute sua princeps heres Fridericus multa patiebatur propter duram disciplinam per patrem eius Fridericum Guilhelmum I "regem militum", qui filium primogenitum suum secundum principia exclusive militaria ac ruralia educare voluit nec ambitiones illius litterarias ac intellectuales respexit. Quin etiam interdixit, ne filius linguam Latinam disceret. Quam ob rem anno 1730 conflictum grave emersit, cum Fridericus, qui verbera ac iniurias per patrem cottidie sibi affectas pati non iam posset, una cum amico suo "officiali"? iuveni Ioanne Hermanno a Katte (nato 1704) e Borussia fugere temptavit. Qua autem fuga ob inertiam amborum prohibita captus ac ab exercitu, quo tribuni militum dignitatem habebat, relegatus in fortificationem Custrinam prope Viadrum flumen transferebatur, quo tamquam captivus ordinarius tenebatur loco. Fugam eius tamquam desertionem militarem ratus pater valde iratus filium suum etiam ad mortem condemnare voluisse; qua ab propositione autem per interpellationem Imperatoris Caroli VI nonnullorumque dignitariorum aliorum abductum esse dicitur. Comitem autem fugae manipularium Katte contra quidem vota tribunalis militaris a seipso instituti ad mortem condemnavit eumque Friderico praesente media in Custrina detruncari iussit, qua de causa princeps heres evanuerit deque salute animae suae desperaverit.

Denique pater se cum filio Novembri mense 1731 reconciliavit eumque in exercitum munere vetere reintrare permisit sub conditione eum uxorem a patre electam accepturum esse, nisi gratiam patris dignitatemque principalem iusque in solium successionis perdere voluisset. Postea tribunus militum sedulus ac diligens factus est princeps, cum prisce exercitum omniaque militaria vehementer odisset, multumque tempus amicis suis iucunde ac iocose peregit. Anno 1733 Elisabetham Christinam principessam Brunsvici se invito in matrimonium duxit. Connubium etiam regularem ambobusque gratum peragebant, tamen post principis ad solium accessionem cito separati sunt neque multum iam tempus commune agebant, quia Fridericus coniugem suam se invito sibi adductam bene aestimabat fortasse, certe vero non amabat. Potius viros quam feminas amavisse et ab historicis et ab populi voce fertur.

Regimen usque ad 1756 recensere

Rex Borussiae factus est die 31 Maii 1740, cum pater eius anno iam quinquagesimo primo aetatis suae ob diversos morbos graves iam longe moribundus mortem obiisset. Breve postea resolvit Fidericus in Silesiam invadere, quae eo tempore provincia imperii Austriae fuit, ut regnum suum iam exiguum politice ac oeconomice augeat. Vicit etiam Austriacos duobus bellis, primo ac altero bello Silesiae, quibus virtutem suam militarem atque politicam contemporaneis primum monstravit. Reditu suo in Berolinam primum "Fridericus Magnus" publice acclamatus est.

Bellum septem annorum recensere

Imperatrix Maria Theresia ignominiae invasionis Borussicae non oblita novum bellum in Fridericum proposuit. Anno 1756, foedus cum rege Franciae et imperatrice Russiae fecit ut Silesiam, quam "pulcherrimam coronae meae gemmam" appellavit, imperio Austriaco iterum vindicaret. Quo periculo noto, Fridericus bellum inire praeventivum resolvit Saxoniamque electoralem, quae pactum secum facere negaverat, invasit. Bellum gravem ac cruentum multisque vicissitudinibus insignem subit, quo varie vincebat et vincebatur.

Ultimi anni recensere

Bello septem annorum perfecto Fridericus, quamquam quinquagesimo primo aetatis suae anno, ad instar senis in Berolinam rediit seque toto animo officio suo regali dabat. Fere 18 horas cottidie laborabat. Mortem obiit die 17 Augusti 1786 septuagesimo quinto aetatis suae anno multo pro re publica labore confectus totaque in Europa pro gestis suis inlustris. Erat non solum imperator tenax ac ingeniosus, sed etiam rex benignus et diligens, tamen potestatis suae regalis profunde convictus nec ad ullam regiminis absoluti permutationem inclinatus. Quo iam vivente cognomen ei "Fridericus unicus" datum est.

Notae recensere

  1. Theodisce etiam Der alte Fritz scil. "senex Fridericus"

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Fridericum II spectant (Friedrich II of Prussia, Frederick II of Prussia).