Igarka[1] (Russice Игарка) est urbs in territorio Crasnoiarensi Russiae. Sita est in ripa rami Igarkensis Ieniseae fluminis loco influxu fluvii eiusdem nominis. Naves marinae ex Oceano Arctico per sinum Ieniseensem et Ieniseam Igarkam advenire possunt. Incolas 3634 habuit anno 2021 (et circa 20 milia anno 1989).

Wikidata Igarka
Res apud Vicidata repertae:
Igarka: insigne
Igarka: insigne
Civitas: Russia
Locus: 67°28′0″N 86°34′0″E
Numerus incolarum: 4 975
Zona horaria: UTC+07:00
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Q18405833

Geographia

Superficies: 20 chiliometrum quadratum
Igarka supra Ieniseam

Historia recensere

"Igarka" vocabulum fortasse a 'Iegorka", forma vulgari Georgii nominis, derivatum est; Georgius Śiriaiev piscator ramo Ieniseensi nomen dedisse dicitur. A Charitone Laptev et Theodoro Minin loca explorata sunt anno 1740. Saeculo XX ineunte hibernaculum hic positum est. Anno 1929 portus ligno exportando aedificari coepit; urbs ab anno 1931.

Notae recensere

  1. Cf. binomen Lymnaea igarkae.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Igarkam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 67°28′0″N 86°34′0″E • GeoNames