Gulielmus Christianus Fridericus Bock

Gulielmus Christianus Fridericus vulgo Wilhelm Christian Friedrich Bock (natus Stadtsulza in hodierno Circulo Weimarer Land die 26 Decembris 1815; mortuus Vimariae die 9 Aprilis 1888) fuit politicus Germanicus.

Gulielmus Christianus Fridericus Bock, burgimagister Vimarianus.

Vita recensere

Cameralis secretarius Bock anno 1851 primus burgimagister Vimarianus creatus est. Eodem anno promotionem ad demarchiam superiorem nactus est, ut Carolo Georgio Hase succederet. Imperio eius fabrica gasii anno 1855 inaugurata est, quo facto quaestio de stratis illuminandis ilico atque efficaciter solvi potuit. Insuper Schola rerum realium portas suas patefecit. Anno 1867 autem Vimariam reliquit quia rector districtus Apoldensis factus erat. Neque eisdem annis laborem senatorium in parlamento Thuringiensi agendum spernebat.

Rude donatus est tamquam consiliarius gubernii a secretis. Ultimos annos denuo Vimariae degebat, inde cippus in principali sepulcreto Vimariano invenitur.

Honores recensere

Anno 1890 Vimariae secundum istum virum clarissimum via nominata est Bockstraße.

Bibliographia recensere