Gnaeus Cornelius Dolabella (consul 81 a.C.n.)

Wikidata Gnaeus Cornelius Dolabella (consul 81 a.C.n.)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2. saeculum a.C.n.; Roma antiqua
Obitus: 1. saeculum a.C.n.; unknown value
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Gnaeus Cornelius Dolabella; unknown value
Familia: Cornelii Dolabellae

Gnaeus Cornelius Dolabella (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 77 a.C.n.) vir publicus Romanus factionis Optimatium fuit.

Cursus honorum recensere

Dolabella classis praefectus Sullae inter bellum civile anno 82 a.C.n. contra Marianam factionem fuit. Anno 81 dictator Sulla eum una cum Marco Tullio Decula consulem fecit. Deinde annis 80 - 78 a.C.n. proconsul Macedoniae fuit. Deinde Romam rediit atque de Thraciis triumphavit. At Gaius Iulius Caesar Dolabellam repetundarum accusavit. Gaio Aurelio Cotta et Quinto Hortensio defendentibus Dolabella absolutus est[1].

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Cornelius Tacitus, dialogus de oratoribus 34; Velleius Paterculus, Historia Romana' II 43,3. Plutarchus, Caesar 4.


Antecessores:
Gnaeus Papirius Carbo III et Gaius Marius Minor
Consul
81 a.C.n.
cum
Marco Tullio Decula
Successores:
Lucius Cornelius Sulla II et Quintus Caecilius Metellus Pius