Gaius Marius Minor (natus anno 109 a.C.n., mortuus anno 82 a.C.n. Praesnesti) vir publicus Romanus factionis Popularum fuit.

Wikidata Gaius Marius Minor
Res apud Vicidata repertae:
Gaius Marius Minor: imago
Gaius Marius Minor: imago
Nativitas: 109 a.C.n., 108 a.C.n.; Roma antiqua
Obitus: 82 a.C.n.; Praeneste
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Gaius Marius; Iulia
Coniunx: Licinia
Proles: Amatius

Gens recensere

Pater eius Gaius Marius septies consul[1], mater Iulia, soror patris Gaii Iulii Caesaris fuit. Ipse Muciam Tertiam in matrimonium duxit, filiam Quinti Mucii Scaevolae consulis anni 95 a.C.n..

Vita et consulatus recensere

Puer una cum Marco Tullio Cicerone et Tito Pomponio Attico educatus est. Inter Bellum sociale Marius anno 89 a.C.n. Lucio Porcio Catone imperatore militavit. Anno 88 a.C.n. dominatione Sullae cum patre in Africam fugere coactus est. Anno 87 a.C.n. cum patre in urbem rediit[2] et caedium inimicorum patris fuit. Mario seniore anno 86 a.C.n. mortuo Gnaeus Papirius Carbo dux popularis factionis erat, Marii iunioris autem auctoritas apud plebem minor fuit. Cum Sulla anno 83 a.C.n. ex oriente rediebat, Carbo Marium collegam consulatus fecit, quamquam multo iunior erat quam ut salvis legibus consulatum petere ei liceret : at auctoritas gloriosi nominis ad popularium partium fautores confirmandos tunc quaerebatur. Inimicos nobiles Eomae necari iussit atque expeditionem in exercitum Sullanum duxit. A Sullanis copiis apud Sacriportum victus est atque in urbe Praenesti obsidebatur. Clam ex oppido fugere conatus est, sed frustra[3]. Verisimile est, quod sua manu finem vitae quaesivit. Caput eius cum Sullae relatum esset, versum Aristophanis Graece recitasse dicitur quo significabatur 'remigem fuisse primum oportere qui gubernaculo moderari cupit' : ita enim iuventutem nimiam consulis deridebat. Hoc caput postea in Foro Romano exponi iussit[4].

De filio dubio recensere

Tempore Pompeiani belli civilis Amatius quidam, alias Pseudomarius, sive vere sive mendacio (de quo eruditi moderni certant), filium esse Marii Minoris contendebat, in Sicilia clam omnibus educatum. Qui Marci Antonii consulis iussu Urbem turbans post caedem Caesaris anno 44 a.C.n. necatus est[5].

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Velleius Paterculus, Historia Romana II 26
  2. Plutarchus, Marius 35, 8-12
  3. Titus Livius, Periochae LXXXVI-LXXXVIII. Strabo, Geographica V.3.11
  4. Appianus Alexandrinus, Bella civilia I 87-94
  5. Appianus, Bell. civ. III,2-7 et 235. Valerius Maximus IX,15,1. Titus Livius Per. 116. Cicero Phil. I,5. Nicolaus Damascenus, de Vita Augusti fragmentum 128 : 14.31-33


Antecessores:
Lucius Cornelius Scipio Asiaticus et Gaius Norbanus
Consul
82 a.C.n.
cum
Gnaeo Papirio Carbone III
Successores:
Gnaeus Cornelius Dolabella et Marcus Tullius Decula