Gökay Akbulut
Gökay Akbulut (nata die 16 Novembris 1982 in Pınarbaşı/Turcia) rerum politicarum perita Germanica factionis Sinistrae est.
Origines recensere
Familiares eius Curdae Alevites sunt.
Iuventus et munus recensere
Akbulut ab anno 1990 in Germania vivit. Annis 2003 - 2008 apud Universitatem Ruperto-Carolam Heidelbergensem sociologiae, rebus politicis et iuri publico studebat et magistrae gradum adepta est. Tum apud Institutum Rosa Luxemburg docuit. Anno 2017 legata ad Dietam Foederalem Germaniae est.