-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Rosa Luxemburg nata in Polonia nomine Rozaliae Luksenburg discipula placitorum Marxianorum fuit et rebus novis in primis in Germania studebat. Sodalis SPD fuit, prius quam Factionem Communisticam Germaniae cum Carolo Liebknecht et Clara Zetkin condidit. Quibuscum, dum bellum mundale primum geritur, "Societatem apud Spartacum" iam condiderat.

Wikidata Rosa Luxemburg
Res apud Vicidata repertae:
Rosa Luxemburg: imago
Rosa Luxemburg: imago
Rosa Luxemburg: subscriptio
Rosa Luxemburg: subscriptio
Nativitas: 5 Martii 1871; Zamoscia
Obitus: 15 Ianuarii 1919; Berolinum
Patria: Germania, Imperium Russicum
Nomen nativum: Rozalia Luxenburg

Familia

Coniunx: Gustav Lübeck, Julian Marchlewski

Una cum Carolo Liebknecht ad illos paucos sodales SPD pertinebat qui magno bello resistebant, cum plurimi sodales SPD imperatori Germanico Gulielmo eius nominis altero aes alienum concederent ut ille bellum gereret.

Post bellum, Germania victa, una cum Carolo Liebknecht operarios ad novas res Germaniae inferendas adduxit postquam nautae iam Kieliae adversus imperatorem rebellaverunt et seditionem fecerunt.

Milites autem cohortium liberarum,? quae eo nomine appellantur (vulgo Freikorps), quia ad exercitum legitimum non pertinebant, Rosam Luxemburg una cum Carolo Liebknecht ceperunt et interfecerunt. Corpus Rosae Luxemburg in canalem vulgo Landwehrkanal appellatum (canalem ad propugnacula suburbana situm) iecerunt. Etiam nunc disputatur, utrum duces SPD huic neci obstricti essent.

Anno 1913, Die Akkumulation des Kapitals (De accumulatione capitali), librum oecomoniae politicae contra imperialismum, publicavit.[1]

Quamquam Revolutionem Octobris Russicam supportavit? cum Lenin et Leo Trotski, Bolichebikismo se opposuit, qualitatis? non democraticae causa. Etiam libertatem imprimendi?, organizationis et cogitationis, obiectum conscientiae et abrogationem poenae capitalis postulavit.

Sententia recensere

  • "Libertas semper illis qui dissentiunt" (Die Freiheit ist immer die Freiheit der Andersdenkenden).

Notae recensere

Nexus externi recensere