Flatus vocis est sententiola quae attributa est ad Roscellinum Compendiensem ab Anselmo episcopo Cantuariensi de quaestione utrum universalia verae essent res (quod Anselmus ipse putavit) aut non:

[...] Illi utique dialectici, qui non nisi flatum vocis putant universalis esse substantias, et qui colorem non aliud queunt intellegere quam corpus, nec sapientiam hominis aliud quam animam, prorsus a spiritualium quaestionum disputatione sunt exsufflandi.[1]

Non certe determinari potest an sane opinio Roscellini erat, quoniam nulla eius opera relinqua sunt nisi una illius espistula ad Abaelardum.

Referentia recensere

  1. Anselmus, De Incarnatione Verbi, p. 285. Opera Omnia, vol. 1. Ed. F.S. Schmitt, 1938.