De Megalopolitanis vel Pro Megalopolitis[1] (Graece Ὑπὲρ Μεγαλοπολιτῶν) est oratio deliberativa (suasoria) anno 353 a.C.n. aut 352 a Demosthene oratore Atheniensi coram populo in ecclesia habita. Legati e Megalopolitanis venerant societatem et auxilium adversus vicinos Lacedaemonios petitum quia Arcadum protectores soliti Thebani tum bello adversus Phocios occupabantur. Deliberatio difficilis erat quia tum Thebani Atheniensium inimici erant et Lacedaemonii eorum socii.

Peloponnesi tabula cum Sparta et Amphipoli.

De Demosthenis sententia recensere

Priores oratores aut pro Megalopolitanis aut pro Lacedaemoniis dixerunt. Demosthenes vero non quid illis utile esset sed quid Atheniensibus quaerendum esse censebat. Quibus utile esse putabat et minui Thebanorum potentiam et cavere ne Lacedaemonii pristinam hegemoniam restituere possent. Suadebat igitur ut praeciperent Megapolitanis ut societatem Thebanorum renuntiarent, Lacedaemoniis ut pacem agerent nec vicinas civitates sine iusta causa adgrederentur. Athenienses vero pro iis facturos qui suis praeceptis obtemperassent.

Re vera Thebani et alii Peloponnesii Megalopolitanos defendisse videntur, Athenienses nihil fecisse.

Notae recensere

  1. Numerus 16 in corpore Demosthenico

Editiones et commentarii recensere

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere