Vide etiam paginam discretivam: Oratio (discretiva)

Oratio est adlocutio sive contio voce audientibus proposita. Ars rhetorica orationem praecipit bene componendam et pronuntiandam; rhetor est qui artem docet; orator est qui didicit. Litteris antiquis orationes servantur "oratorum Atticorum decem", quorum Demosthenes celeberrimus est, et inter Romanos Ciceronis. Apud recentiores Oratio Gettysburgensis Abrahami Lincoln, praesidis Civitatum Foederatarum, commemoratur.

Demosthenes orator Graecus celeberrimus.
Cicero orator Romanus celeberrimus.

De historia classicae orationis recensere

Historici sciunt originem orationis classicae ex antiqua Graecia esse. In urbibus Graecis, homines crediderunt orationem necessariam artem esse. Cives ipsi iverunt ad forum disputatum. Igitur ille, qui civis popularis vigere voluit, discere idoneas technicas rationes debuit. Primi magistri orationis, Sophistae appellati, multos artem pro pecunia docuerunt. Rhetorica autem schola secundum opinionem communem a Platone constituta est. Sophistae crediderunt persuadere consessui gravius esse quam proferre veritatem rei. Plato contrarium putavit; credidit veritatem summum bonum rhetoricae propositorumque esse. Aristoteles etiam argumentum confirmavit; auguratus est dialectates et orationes in diversas materias similem voluntatem praestare. Etiam tres necessaria partes rhetoricae notavit: ethos et pathos et logos. Ethos credibilis oratoris est, pathos materia orandi verbis affectis est, et logos ratio logica argumenti est. Dialectates artem comperiendi veritatem in exemplis rationibus adsecutae sunt, et orationes artem comperiendi veritatem in exemplis civitatibus adsecutae sunt. Arte dicendi in schola publica condita, oratio in Graecia floruit. Tam ars prospera facta est ut Romani sibi hunc modum dicendi publici adsumerent.

Oratio in libera re publica Romana recensere

Oratores, sicut Cicero, materiam certa formula exstraxit. Hoc studium rhetoricae in tres partes dividi potuit: Grammatica, scrutatio anteriorum oratorum (Romanorum aut Graecorum), Progymnasmata, conditiones variarum formarum de oratione, et Declamatio, conditio praesentiaque orationis publicae simulatione modo. Grammatica docta est ut discipulus scientiam linguae aedificaret et a maioribus technicas rationes disceret. Progymnasmata doctae sunt ut discipulus se sapientiam prosae conderet. Declamatio docta est ut discipulus scientia grammaticae progymnasmatorumque uteretur ut novas orationes instruendas. Cicero et aequaevi oratores credidit magnum intellectum philosophiae et similium studiorum orationem mirabile auditu esse, igitur in tota Roma Republica studium liberalum artum in formula orationis locaverunt. Cicero etiam putavit ducendes affectus necesse esse ut tota formula rhetoricae conderetur.

Oratio in imperio Romano recensere

Tempore Imperii Romani, oratio in civitate minuscula fuit; instrumentum ludi factum est. Autem oratores etiam de Academicis rebus scripserunt. Marcus Fabius Quintilianus, Quintilian etiam appellata, volumen Īnstitutio Oratoria scripsit, quod codex de theoretica studioque rhetoricae. Hoc opus etiam cursum studiorum Quintiliani fuit; novi oratores consilium a professorio oratore legere posserunt. In hoc opere, Quintilian quinque gradus argumentorum constituendorum. Inventio sibi nomen actionis inventae est. Oratori necesse est putare cum gravi animo de materia. Tum argumentum ad gradum Dispositionis movet. Orator incipit inventiones sui argumenti componere. Postea, in Ēlocutione, modo adhortationis intellecto, orator vocem argumenti alit. In Memoria, orator memoria argumenti tenet, et scientiam de rebus circum argumentum quaevit ut quaestionibus respondeat. In terminali gradu, Pronuntiatio, orator gestos vultusque fingit. Cum haec forma controversiae ab Romanis laudata sit, tamen consequentiae cultus non consenserunt.

Oratio nunc recensere

Scholares et discipuli hanc formam presentationis exercuerunt ad adventum Scientifici Modi, qui classicas technicas rationes rhetoricae vitavit. Haec nova schola orationes edocendi sine affectis verbis laudavit, quae brevia colloquia finxerunt quam classicae. Re facti, sicut Winston Churchill et Franklinus Delano Roosevelt, oratores qui mores a maioribus conservarent, prominentes facti sunt.

Aetate interretis, oratio ab multis hominibus celebari potuit. Expromendere ex rete facile factu est, et homines ubiubi sint videre possunt. Optima praeconia breves orationes etiam appellentur; classicis technicis rationibus rhetoricae utuntur ut attentionem consessus capiant. Cum duo homines cyberspatio fabulentur, cursus nuntiorum tam celeris ut verbis nuntiatis clamationem esse videatur. Igitur oratio non linguae sonito circumscribitur, sed id scribi potest.

Nexus interni

Nexus externi recensere