Daniel Tammet (natus 31 Ianuarii 1979 Londinii, Anglia) est Anglicus scriptor, translator, et qui multis linguis hodiernis savant nominatur. Est synaesthetes, quod sibi vult eum "sentire" numeros etiam ut colores, formas, tactus. Veri similiter eo fit, ut summa facultate vel magnos numeros computare valeat. Morbo, qui nomen ex Iohanne Asperger accepit, vexatus est; quod etiam argumentum fuit Born on a Blue Day libri eius, pro quo praemio ab American Library Association affectus est. Eodem libro se decem linguas: Anglicam, Finnicam, Francogallicam, Germanicam, Lithuanicam, Esperanticam, Hispanicam, Dacoromanicam, Islandicam, Cambricam callere confitetur. Praeterea linguam commenticiam, cui Mänti nomen dedit, excogitavit. Huius linguae vocabula partim in linguis Finnico et Estonico posita sunt.

Tammet anno 2011.

Opera selecta recensere

  • Born on a Blue Day (2006)
  • Embracing the Wide Sky (2009)
  • Thinking in Numbers (2012)

Vide etiam recensere

Nexus externi recensere