Synaesthesia, ex verbis Graecis σύν et αἴσθησις, designat phaenomenon neurologicum quo stimulatio alicuius sensus eodem modo etiam stimulat automatice alium sensum. Qui eo modo inviti res experiunt synaesthetes appellantur.

Eomodo synaesthetes experiant vel sentiant et litteras et numeros coloratos. Unacumque littera et unuscumque numerus est coniunctus sensu synaesthetum cum colore specifico. Cuidam synaestheti littera S colorem violaceum evocet et littera Y colorem viridem.

Eodem vocabulo philologi utuntur, cum textus inspicientes de commixtione impressionum, quas sensibus percipimus, loquuntur. Poetis enim - saepissime ab aetate romanticismi - licet de auribus dicere eodem modo, ac si ageretur de sapiendo vel videndo; e. g. 'ei (i. e. auribus Noctis) caeli ceruleum etiam dulcius sonat'.[1] Sunt etiam organa et clavilia, quorum claves coloribus variis coloratae sunt, ut toni talibus instrumentis producti oculis quoque coloribus respondentibus offerantur.

Synaesthetes noti recensere

Notae recensere

  1. Eduard Mörike, Um Mitternacht (theodisce Media nocte): 'Ihr klingt des Himmels Bläue süßer noch'.
  2. Ἀγίας δ´ ὁ μουσικὸς ἔφη τὸν στύρακα τὸν ἐν ταῖς ὀρχήστραις θυμιώμενον τοῖς Διονυσίοις φρύγιον ποιεῖν ὀδμὴν τοῖς αἰσθανομένοις ("Agias musicus dicebat styracis, quem in orchestris per Bacchanalia suffiunt, odorem Phrygium(en) olfacientibus esse"): Athenaeus, Deipnosophistae 626f versio Latina dalechampii

Bibliographia recensere

  • Cytowic, Richard E. (2002). Synesthesia: A Union of the Senses (2nd edition). Cambridge, Massachusetts: MIT Press. ISBN 0-262-03296-1. OCLC 49395033.
  • Cytowic, Richard E. (2003). The Man Who Tasted Shapes. Cambridge, Massachusetts: MIT Press. ISBN 0-262-53255-7. OCLC 53186027.
  • Cytowic, Richard E; Eagleman, David M (2009). Wednesday is Indigo Blue: Discovering the Brain of Synesthesia (with an afterword by Dmitri Nabokov). Cambridge: MIT Press. ISBN 0-262-01279-0.
  • Harrison, John E.; Simon Baron-Cohen (1996). Synaesthesia: classic and contemporary readings. Oxford: Blackwell Publishing. ISBN 0-631-19764-8. OCLC 59664610.

Nexus interni