Civitas transcontinentalis est civitas sui iuris quae in magis quam uno continente patet. Hic est index talium civitatum. Cum multis civitatibus sunt territoria transmarina non confinia, solum paucis civitatibus sunt terrae quae finem continentalem iungunt:

Charta conlocationes civitatum transcontinentalium monstrans      civitates fines necessarios habentes      civitates finem non necessarium habentes      civitates quibus est territorium quod transcontinentale est

Infra perscribuntur civitates quibus sunt remotae partes non confines (territoria transmarina) in continentibus separatis sitae.

Finis confinis recensere

Africa et Asia recensere

 
     Asiana Aegypti pars      Reliquum Asiae      Africana Aegypti pars      Reliquum Africae

Finis terrestris inter Asiam et Africam secundum Isthmum Suesiensem et Canalem Suesiensem in Aegypto transire habetur. Finis se per Sinum Suesiensem, Mare Rubrum, Sinumque Madocensem extendit.

Aegyptus recensere

Duo ex 27 gubernoratibus Aegypti omnino in Asiana Paeninsula Sinaitica iacent, et duo sunt transcontinentales: Gubernoratus Ismailiensis et Gubernoratus Suesiensis, qui, quod ad terram spectat, idem quae Suesia urbs transcontinentalis, parvam partem ad orientem canalis habet.

Asia et Europa recensere

 
     Civitates in Europa      Civitates transcontinentales in regione Asiana

Atropatene recensere

Fines boreorientalis Atropatenes districtus paene omnino iugum Divortii Aquarum Caucasi sequuntur. Quinque districtus omnino intra Europam iacent.

Georgia recensere

 
Topographia Georgiae.

Flumina Terek et Sulak, in Georgia orientes, in Mare Caspium in Dagestania defluunt; pelves superiores in Georgia ad septentriones iugi Divortii Aquarum Caucasi Maioris inter quam partes septentrionales Tusheti et Khevsureti regionum historicarum atque Districtus Kazbegi.

Kazakhstania recensere

Russia recensere

Regiones Russicae finem continentalem (Montes Uralici et Rhymnus fluvius) saepissime sequuntur.

Turcia recensere

Tres ex provinciis Turciae (Edirne, Kırklareli, Tekirdağ) omnino in Europa patent, cum Provincia Çanakkale et Constantinopolis sunt provinciae transcontinentales.

Non confines recensere

Asia et Europa recensere

Europe et America Septentrionalis recensere

Europa, America Septentrionalis, America Australis, Africa recensere

Africa et Europa recensere

Asia et Africa recensere

Asia et Oceania recensere

America Septentrionalis, Oceania, Asia recensere

America Septentrionalis et Australis recensere

Insulae Caribicae Americae Septentrionalis quae ad civitates Americae Australis pertinent:

 
San Andrés and Providencia

Insulae Caribicae Americae Australis:

 
Aruba
 
Insula Curacensis
 
Insula Boni Aeris
 
Trinitas et Tabacum

Alia exempla recensere

Haec exempla habent partes necessarias cum aliis continentibus consociatas. Norvegia, Africa Australis, et Britanniarum Regnum etiam haberi possunt transcontinentales quia remotas insulas vel territoria cum continente alio possident.

Antarctica: postulationes recensere

Multae civitates terras in continente Antarctica iacentis postulante. Nonnullae civitates, inter quas Argentina et Tsilia, putant quasdam terras Antarcticas esse necessarias territorii civitatis partes.

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 Vide lemma "Dioscoridis Ins. apud Lexicon Universale Hofmann, ubi dicitur "DIOSCORIDIS Ins. Zocotora; in Afr. in mari Azanio, ubi definit Erythraeum (...)".

Nexus interni


Nexus externi recensere

  • Civitates transcontinentales, World Gazetteer (Anglice)