Melanesia (ex verbis Graecis: μέλας 'ater' + νῆσος 'insula') est regio Oceanica, quae de occidentali Pacifici Occidentalis latere ad Mare Arafura contingit, ad septentriones et orientem Australiae spectantem. Hic terminus primum ab Iulio Dumont d'Urville anno 1832 adhibitus est, ut ethnicam geographicamque Pacifici nec Polynesiam nec Micronesiam regionem designet.

Tabula Melanesiana

Hodie, haec classificatio hominum ab anthropologis habetur falsa quoniam ea diversitatem regionis neglegit: adest nulla singularis Melanesiae mos vel cultura. Regionis homines corpore, lingua, societate, et cultura permaxime inter se variant. Potestates autem Europeanae saeculis undevicensimo et vicensimo unius culturae opinionem vanam promoverunt.

Accuratius est nihilominus notio geopoliticalis termini quae late adhibetur. Exempli gratia, Melanesian Spearhead Group fecit Preferential Trade Agreement, foedus quod commercium regulat inter res publicas Vanuatu, Insulas Salomonis, Papuam Novam Guineam, et Vitios. Melanesia etiam est terminus geographicus, adhibitus cum rationes ad discrimina nationalia, ethnica, et linguistica non pertinent (Diamond et Mayr 2001).

Homines recensere

Primi insularum nunc Melanesia appellatarum incolae maiores videntur hominum qui hodie linguis Papuanis loquuntur. Qui homines Novam Guineam abhinc annorum nonnulla decem millennia habitare coepisse, atque insulas abhinc annorum 35 000 fere attigisse putantur, secundum rationes radiocarbonicas. Primi homines in Melanesia linguis non-Austronesianis utebantur, insulasque incoluerunt ad orientem versus usque ad praecipuas Insularum Salomonis insulas, Makira et fere nonnullis minimas insulis in oriente non exclusis (Dunn et al. 2005).

Situs recensere

Hae insulae et circuli insularum post saeculum undevicensimum partes Melanesiae ab hominibus scientiae peritis habentur:

Item insulae quorum incolae de varios patres descendunt et qui non se appellant Melanesianos:

Nonnullae insulae ad occidentalem Novae Guineae, sicut Halmahera, Alor, et Pantar, possunt existimari partes Melanesiae, quamquam incolae illarum insularum se Melanesianos non ducunt.

Nexus interni

Fontes recensere

  • Diamond, Jared, et Ernst Mayr. 2001. The Birds of Northern Melanesia: Speciation, Ecology, and Biogeography. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-514170-9.
  • Dunn, Michael, Angela Terrill, Ger Reesink, Robert A. Foley, et Stephen C. Levinson. 2005. "Structural Phylogenetics and the Reconstruction of Ancient Language History." Science 309: 2072–75.
  • Friedlaender, Jonathan, F. R. Friedlaender, F. A. Reed, K. K. Kidd, J. R. Kidd, et al. 2001. "The Genetic Structure of Pacific Islanders." Public Library of Science 4 (1). http://genetics.plosjournals.org/perlserv/?request=get-document&doi=10.1371/journal.pgen.0040019.
  • Kayser, Manfred, Silke Brauer, Gunter Weiss, Peter A. Underhill, Lutz Rower, Wulf Schiefenhövel, et Mark Stoneking. 2000. "The Melanesian Origin of Polynesian Y chromosomes." Current Biology 10: 1237–46.
  • Spriggs, Matthaeus. 1997. The Island Melanesians. Oxoniae: Blackwell. ISBN 0-631-16727-7.

Nexus externi recensere