In statistica, character est quaelibet res quae elemento collectivi statistici potest attribui investigandaque est. Exempli gratia, si collectivi investigati elementa homines sunt, eorum aetas, sexus colorque oculorum possunt charactera esse. Omni characteri possunt esse multi differentes valores; color enim oculi potest esse viridis, aut ater, aut caeruleus, aut alii. Hi valores etiam modalitates? appellantur.

Genera characterum recensere

In praecipua dua distribuuntur genera quodlibet character: qualitativa et quantitativa. Charactera qualitativa per verba definiuntur, quantitativa per numeros.

Qualitativa charactera possunt esse non conexa, cum ipsius natura characteris non adsit ordo valorum: sexus enim non conexus est, quia non licet dicere sexum masculinum antistare femininum vel femininum antistare masculinum. Aliter possunt esse ordinabilia cum hic ordo adsit. Exempli gratia, si alicui quaeritur de re quadam iudicium, quod inter "optima", "bona" aut "mala" est deligendum, liquet esse ordo mala-bona-optima.

Quantitativa autem charactera possunt esse continua, cum eorum valorum possint esse quilibet numerus realis ex intervallo quodam; nisi possunt, dicuntur discreta.

Bibliographia recensere

 

Haec stipula ad mathematicam spectat. Amplifica, si potes!