Sexus in biologia est modus geneticas proprietates coniunctandi et miscendi, qui praecipuum organismorum in virili et muliebri generibus (vel sexibus) saepe requirit. Reproductio sexualis proprias cellulas (gametas) miscet, ut formaretur progenies, quae proprietates ab ambobus parentibus hereditate accipiunt.

Sexus in animalibus mixturam spermatozoi et ovi implicat.

Aliquae gametae nihil forma actioneque differunt (tales ergo appellantur isogametae), sed saepe in eis asymmetria evoluta est, ut duo gametarum (heterogametarum) genera sexus propria existunt: viriles gametae sunt parvae, mobiles, et optime formatae, ut informationem geneticam procul ferrent; muliebres gametae sunt magnae, immobiles, cum alimentis ad auctum organismi iuvenilis sustinendum necessariis instructae.

Definitur sexus organismi a gametis, quas habet: mares gametas viriles (spermatozoa) generant; feminae gametas muliebres (ova). Organismi autem, qui gametas viriles muliebresque generant, appellantur androgyni. Varietates sexuum cum varietatibus corporis saepe consociantur; hi dimorphismi sexuales varios impetus patefacere possunt, quos sexus, ut regignant, experiuntur.

Reproductio sexualis recensere

 
Vita organismorum qui sexualiter regignuntur, per stationes haploides et diploides movetur (imago Anglice signata).

Reproductio sexualis est ratio, qua organismi progeniem faciunt, notas geneticas amborum parentium commiscentes. Hac in ratione chromosomata ab altero parenti ad alterum inseruntur. Cuique cellulae est dimidia pars chromosomatum matris et dimidia patris.[1] Notae geneticae intra acidum desoxyribonucleicum chromosomatum continentur: unumquodque chromosomatum ex utroque parenti commiscendo, organismus conformatur, qui duplicata chromosomata habet.

Haec duplicium chromosomatum statio diploides singulorum autem chromosomatum statio haploides appellatur. Organismi diploides vicissim possunt generare cellulas haploides (gametas), quae fortuito alterutrum chtromosoma utriusque paris habent, per rationem appellatam meiosem.[2] Meiosis etiam stationem permutationis chromosomatum (Anglice chromosomal crossover) implicat, in qua regiones DNA inter comparata chromosomatum genera permutantur, ut novum chromosomatum mixtorum par conforment. Permutatio chromosomatum et fecundatio (Anglice fertilization) novum organismum gignunt, qui notas geneticas ex utroque parente habet.

Statio haploides in multis organismis imminuta est solum ad gametas, quae iterum coniungunt et praesertim novum organismum diploidem conformant; in aliis, gametae mitosem (divisionem cellularum) possunt pati, ut organismos multicellulares? organismos haploides gignant. In ambobus casibus gametae extrinsecus sint similes, praecipue magnitudine (isogamia), vel talem asymmetriam evolvunt, ut gametae magnitudine et aliis modis sunt variae (anisogamia).[3]

Moris est considerare gametam maiorem (appellatum ovum) muliebrem et gametam minorem (spermatozoon) virilem. Organismus, qui solum magnas gametas facit, est femina, et organismus, qui solum parvas gametas facit, est mas; organismus autem, qui ambo gametarum genera facit, est hermaphroditum. Aliquae hermaphrodita se ipsa fecundare, et sine alio organismo progeniem producere possunt.[4]

Animalia recensere

 
Syrphidae in aere concumbunt.

Sexuales animalium mores includunt systemata coniunctionis, quibus haec in certamine sexuali plus quam organismi simpliciores utuntur. Plurima animalia, quae sexualiter regignunt, ut organismi diploides vivunt stationibus haploidibus ad gametos cellularum singularum contentis.[5] Gametis animalium sunt formae viriles et muliebres: spernatozoa et cellulae ovales. Hi gameti commiscentes embryones generant qui novi organismi fiunt.

 
Coitus inter viros, a Suzuki Harunobu pictus in Shunga circa annum 1750.

Gametus maris, spermatozoon, (in testi factus), est parva cellula, quae unum longum flagellum se propellens habet.[6] Spermatozoa sunt cellulae imminutissimae, quae multis partibus cellularibus pro incremento necessariis carent. Eis proprium est motilitas, ut cellulam ovalem petant et cum ea fundant in ratione appellata fecundatione. Gametus muliebris est ovum sive cellula ovalis (in ovario facta), magna et non motilis, quae alimenta et alia elementa pro bipartitione necessaria habet.[7] Cellulae ovales cum aliis cellulis, quae partus actum sustinent, ut ovum forment, saepe consociantur. In mammalibus partus fecundatus intra matrem augetur, alimenta ex illa accipiens.

 
Leones se coniungunt.

Plurima animalia moventur et coniuges sexus alterius petunt, ut se cum illis coniungant. Animalia quae aquam habitant procreare possunt fecundationem externalem adhibentes, ubi ova et spermatazoa extro liberantur et in aqua circumambienti coniunguntur.[8] Plurimis autem animalibus, quae etra aquam vivunt, necesse est transferre spermatozoa ex mare ad feminam, ut fecundatio internalis efficiatur.

Excretio et reproductio in plurimis avibus fit per unum foramen posterius, cloacam appellatum. Aves mares et feminae cloacas contingunt, ut spermatazoas transferant per rationem osculum cloacarum appellatam.[9] In multis aliis animalibus terrestribus, mares propria sexus organa adhibent, ut transportationem spermatazoarum adiuvent; hae maria sexus organa organa intromittentia appellantur.

In hominibus aliisque mammalibus, hoc organum est penis, qui femininum intrat tractum reproductivum (vaginam), ut efficiat inseminationem, per rationem coitum appellatam. Penis habet tubum (urethram), per quem semen movetur. In mammalibus muliebribus, vagina cum utero conectitur, organo qui auctum partus fecundati per rationem gestationem appellatam sustinet. Biologia sexualitatis humanae pondus elementorum biologicorum investigat, sicut responsum organicum et neurologicum,[10] hereditatem, hormonta, et functiones laesas sexuales; investigat etiam prima reproductionis consilia et modos physicos, quibus coitus efficitur. Positura biologica, rei studendum adiuvans, adiuvat ad extremum in eos inquirere eosque ut quaestiones sexuales explicari adhibere.?

Plantae recensere

 
Flores sunt sexualia plantarum florentium organa, quae plerumque partes viriles muliebresque habent (Anglice).

Sicut animalia, plantae proprias gametas viriles muliebresque evolverunt.[11] In plurimis plantis notis, gametae mares in duris continentur tegminibus, ubi pollen gignunt. Muliebres plantarum gametae continentur intra ovula; hae a polline fecundatae semina faciunt, quae, sicut ova, alimenta necessaria continent, ut plantae embryonicae augeantur.

   
Strobili feminei (laeva) et masculi (dextra) sunt sexualia pinorum aliorumque coniferorum organa.

Multis plantis sunt flores, sexualia illarum plantarum organa. Plurimi flores, hermaphroditi, gametas viriles muliebresque gignunt. Partes muliebres, in medio flore, sunt carpella, quorum unum vel plura miscentur, ut unum pistillum conforment. Intra carpella sunt ovula, quae post fecundationem semina fiunt. Mares floris partes sunt stamina, longa organa filamentosa, quae inter pistillum et petala constantes pollen apud cacumina gignunt. Cum granum pollinis in summum carpellum considat, plantae caro granum in carpellum transfert, ut cum ovulo miscatur et semina ibi conformentur.

In pinis et aliis coniferis organa sexualia sunt strobili formis virilibus et muliebribus. Strobili feminei, familiariores hominibus, ferme sunt firmiores, ovulis intus captis. Strobuli viriles, minores, pollen faciunt, quod ad strobulos muliebres vento transfertur. Seminibus florium similia, semina pinorum intra feminam post pollinationem formantur.

Quia plantae sunt immobiles, eae ex modis passivis ad grana pollinis ad alias plantas transportanda pendent. Multae plantae, coniferis et graminibus comprehensis, leve faciunt pollen, quod ab vento ad propinquas plantas vehitur. Aliae plantae grave tenaxque habent pollen, ab insectis pro transportatione paratum: plantae haec insecta floribus nectar continentibus attrahunt; insecta vicissim transferunt pollen, dum ad alios flores movent, qui etiam, muliebria organa reproductiva habentes, pollinationem conficiunt.

Fungi recensere

 
Boletus shiitake: boleti sunt partes sexualis fungorum reproductionis.

Plurimi fungi, stationes haploidem diploidemque in eorum vitis sustinentes, sexualiter regignuntur. Hi fungi plerumque sunt isogami, specializationibus? virile muliebreque carentes: fungi haploides, inter se congredientes, cellulas coniungunt. In aliquibus casibus, haec coniunctio est asymmetrica, et cellula quae solum nucleum sed non comitatam materiem cellularem donat potest opinabile haberi "mas."[12]

Nonnulli fungi, Saccharomycitibus? comprehensis, genera coniunctionis habent quae dualitatem partium marum feminarumque similem faciunt. Saccharomyces idem genus coniunctionis habentes ut cellulas diploides conforment inter se non coniugunt, et solum cum saccharomycitibus aliud genus habentes inter se coniugunt (Scott et al. 2000). Fungi, ut se denuo reproductione sexuali generent, boletos faciunt: intra boletum diploides conformant cellulae, quae in sporas haploides deinde dividuntur; boleti proceritas dissipationem progenierum sexualiter factarum iuvat.

Evolutio recensere

 
Sexus dissipationem notarum utilium per recombinationem adiuvat. Diagrammata evolutionem frequentiae allelarum inter singulos sexuales (a) et asexuales (b) componunt. Axis verticalis frequentiam, et axis horizontalis tempus monstrat. Allelae a/A et b/B temere accidunt. Mixtura quaestuousa AB cito oritur cum remixtura (a), sed necesse est oriri libere in (b).

Reproductio sexualis abhinc annos billiona? primum apparuit, et intra eukaryotes cellulam unam habentes evolvit.[13] Causa initii evolutionis sexualis, et causa eius exsistentiae hodiernae, sunt res contentionis. Inter theorias rationi consentaneas sunt sexum creare variationem inter progenies; sexum adiuvare auctum notarum quaestuosarum; et sexum adiuvat amotionem notarum non quaestuosarum. Reproductio sexualis propria est ratio eukaryotum, organismorum quorum cellulae nucleum et mitochondria continent.

Praeter animalia, plantas, et fungos, aliae eukaryotes (exempli gratia, malariae parasitus) etiam reproductionem sexualem suscipiunt. Aliqua bacteria coniugatione (translatione DNA sine fusione?) utuntur ut materiem geneticam inter bacteria transferant; haec ratio, quamquam reproductioni sexuali non eadem, etiam notas geneticas miscet.

Quod est necessarium in definitione reproductionis sexualis est distinctio gametarum et binariae fecundationis naturae. Multiplicitas generum gametarum intra speciem iam habetur forma reproductionis sexualis; nihilominus, nulla gameta tertia in animalibus multas cellulas habentibus certo scitur.[14][15][16]

Ordinatio sexualis recensere

In principali systemate sexuali, omnes organismi sunt hermaphroditae, qui gametae viriles muliebresque faciunt. Sic sunt aliquae animalia (exempli gratia, cochleae) et plurimi planta florentes.[17] Saepissime autem specializatio? sexualis evolvit ut organismi gametas solum viriles muliebresve faciunt. Causa biologica qua organismus mas vel femina fit ordinatio sexualis appellatur.

In plurimis speciebus specializationem? sexualem habentibus, organismi sunt mares (qui solum gametas mares faciunt) vel feminae (quae solum gametas muliebres faciunt). Sunt pauci exceptiones; exempli gratia, duo sexus vermis Caenorhabditis elegantis sunt hermaphroditae et mares, quod systema androdioecia appellatur.

Aliquando auctus organismi inter marem et feminam constat—status intersexus appellatus. Aliquando singulares intersexuales hermaphroditae vulgo appellantur, sed hermaphroditis biologicis non similes, singulares intersexuales sunt casus inusitati, qui ferme non sunt ambo mares et feminae feraces.

Genetica recensere

In geneticis ordinationis sexualis systematibus, sexus organismi a genomá quam hereditate accipit ordinatur. Sexus genetice constitutus ferme ex chromasomatibus asymmetrice hereditariis quae geneticas ferunt notas quae auctum adficiunt pendet; sexus a praesentia chromosomatis sexualis vel numero chromosomatum ordinatur. Genetica sexus ordinatio, quia a digestis chromosomatum rebus ordinatur ferme rationem sexualem 1/1 progenierum marum et feminarum facit.

 
Sicut homines et alia mammalia, Drosophila melanogaster XY constitutionis sexualis systema habet (Anglice).

Homines et alia mammalia habent XY constitutionis sexualis systema: chromosoma Y elementa quae auctum marium excitant fert. Sexus necessarius, chromosoma Y absenti, est femina. Ergo, mammalia XX sunt feminae et XY sunt mares. XY sexus constitutio in aliis organismis invenitur, sicut Drosophila melanogaster, et nonnullis plantis.[18] In nonnullis casibus, Drosophila melanogaster comprehensa, numerus chromosomatum X sexum constituit, non praesetia chromosomatis Y.

Aves, qui ZW constitutionis sexualis systema habent, rationem contrariam sequuntur: chromosoma W elementa quaed auctum feminarum fert, et sexus necessarius ergo est mas (Smith et al. 2003). Hoc in casu, singulares ZZ sunt mares, et ZW sunt feminae. Plurimae papiliones et blattae quoque ZW constitutionis sexualis systema habent. In constitutionis sexualis systematibus XY et ZW, chromosoma sexualis quod elementa critica fert saepe est insigniter minor, et paululum plus quam gena necessaria pro excitato cuiusdam sexus auctu habet.[19]

Multa insecta constitutionis sexualis systema sequuntur quod ex numero chromosomatum sexualium pendet. Hoc appellatur XX/XO constitutionis sexualis systema; littera O absentiam chromosomatis sexualis significat. Omnia alia horum organismorum chromosomata sunt diploides, sed organismi unum vel duo chromosomata X hereditate accipant. In gryllinis, insectis familiae Gryllidarum, singulares cum uno chromosomate X fiunt mares, cum hae cum duobus fiunt feminae (Yoshimura 2005). In nematoda Caenorhabdite eleganti, plurimi vermes sunt XX hermaphroditae qui se ipsos fecundant, sed aliquando inusitatae in hereditate chromosomatum res ordinatim generant singulares cum solum uno chromosomate X; hi XO singulares sunt mares feraces, et dimidium earum progenierum sunt mares.[20]

Apes, formicae, et alia insecta, constitutione sexuali haplodiploidae? systemate utuntur.[21] Hoc in casu, plurimi singulares diploides sunt feminae, et singulares haploides (qui ex ovis non fecundatis gignuntur) sunt mares. Hoc ordinationis sexus systema rationes sexuales inclinatissimas facit, quia sexus progenierum a fecundatione, non a digestis chromosomatum per meiosim rebus constituitur.

Non genetica recensere

 
Omnes pisces subfamiliae Amphiprioninarum in familia Pomacentridarum primum sunt mares; maximus gregis piscis femina fit.

In multis speciebus, sexus a notis hereditate acceptis non constituitur, sed potius a causis circumiecti naturalis quas organismus per eius auctum vel in vita adulta experitur.

Multis reptilibus sunt constitutio sexualis ex calore pendens: calor quem partus per eius auctum experitur organismi sexum constituit. In nonnullis reptilibus, turturibus exempli gratia, mares a minore calore quam feminae gignuntur; differentia inter calores elegantes sit circiter 1-2 °C.

Multi pisces sexum semel in vita convertuntur, res hermaphroditismus sequentialis appellata. In piscibus subfamiliae amphiprioninarum in familia Pomacentridarum, pisces minores sunt mares, et maxima regnansque gregis piscis femina fit Multi pisces familiae labridarum, contrariam rationem sequuntur: plurimi pisces primu sunt feminae, et cum quamdem magnitudinem adsequuntur, mares fiunt. Hermaphroditae sequentiales ambo genera gametarum gignant, sed semper sunt mares vel feminae.

In nonnullis filicibus, sexus necessarius est hermaphrodita, sed filices in solio quod olim hermaphroditas sustinuit crescentes ab hormontibus residuis factae sunt mares.[22]

Dimorphismus sexualis recensere

 
Dimorphismus inter mulierem et virum humanos
 
Phasiani colchici magnitudine aspectuque sunt dimorphici.

Multis animalibus sunt inter sexus virilem muliebremque variationes magnitudine et aspectu. Tales dimorphismi sexuales saepe consociantur cum selectione sexuali, certamine inter singulares unius sexus ut cum singularibus alii sexus coniungant.[23] Cornua cervorum virilium, exempli gratia, adhibentur in certamine inter mares ut reproductivum ad cervis muliebribus accessum consequantur. In multis speciebus, mas est maior; in mammalibus, species magnitudinis dimorphismum habentes plerumque habent polygyniosa? systemata coniugationis, ut videtur propter successús selectionem in certamine intraspecifico cum aliis maribus.

In aliis speciebus, plurimis insectis et multis piscibus comprehensis, muliebres sunt maiores. Hoc consociatur cum impensa ovorum factorum, quae plus alimentum quam spermatozoum? factorum exigit; maiores feminae plus ovorum possunt facere.[24] Summus dimorphismus videtur cum mares feminarum parasiti sint.

In avibus, mares saepissime habent aspectum coloratiorem et aliquando notas (sicut longam pavonum marium caudam) quae ut videtur organismo sunt incommodum; exempli gratia, clari colores ut videtur avem praedatoriis conspicuum facit. Proposita huius rerum statús explanatio est principium incommodi,[25] quae coniectura proponit marem talibus incommodis praeditum, vires superesse demonstrando, habilitatem geneticamfeminis praedicare—notas quae filiis muliebribus quoque prosunt, quae talibus incommodis non onerabuntur.

Sunt nonnullae variationes sexuales inter homines: viribus sunt maior magnitudo et plus lanuginis corporis; muliebribus, mammae, coxendices latiores, et plus adipis.

Notae recensere

  1. Alberts et al. (2002), U.S. National Institutes of Health, "V. 20. The Benefits of Sex".
  2. Alberts et al. (2002), "V. 20. Meiosis", U.S. NIH, webpage: V. 20. Meiosis.
  3. Gilbert (2000), "1.2. Multicellularity: Evolution of Differentiation", NIH, 1.2.Mul.
  4. Alberts et al. (2002), "V. 21. Caenorhabditis Elegans: Development as Indiv. Cell", U.S. NIH, webpage:V. 21. Caenorhabditis.
  5. Alberts et al. (2002), "3. Mendelian genetics in eukaryotic life cycles", U.S. NIH, webpage: 3. Mendelian/eukaryotic.
  6. Alberts et al. (2002), "V.20. Sperm", U.S. NIH, webpage: V.20. Sperm.
  7. Alberts et al. (2002), "V.20. Eggs", U.S. NIH, webpage: V.20. Eggs.
  8. Alberts et al. (2002), "V.20. Fertilization", U.S. NIH, webpage: V.20. Fertilization.
  9. Ritchison G. "Avian Reproduction". Eastern Kentucky University .
  10. Ellen Ross, Rayna Rapp, "Sex and Society: A Research Note from Social History and Anthropology", Comparative Studies in Society and History, 23(1, Ianuario 1981):51-72.
  11. 4.20. Gamete/Angio Gilbert (2000), "4.20. Gamete Production in Angiosperms", U.S. NIH.
  12. Lane 2005:236–37.
  13. Recognitio libri Life: A Natural History of the First Four Billion Years of Life on Earth (Jupiter Scientific), inventum 7 Aprilis 2008.
  14. Amanda Schaffer, "Pas de Deux: Why Are There Only Two Sexes?", Slate, 27 Septembris 2007.
  15. Laurence D. Hurst, "Why are There Only Two Sexes?", Proceedings: Biological Sciences 263(1996):415-422.
  16. E. S. Haag, "Why two sexes? Sex determination in multicellular organisms and protistan mating types", Seminars in Cell and Developmental Biology 18 (2007):348-349.
  17. Dellaporta & Calderon-Urrea 1993.
  18. Dellaporta & Calderon-Urrea 1993.
  19. Evolution of the Y Chromosome (Annenberg Media), http://www.learner.org/channel/courses/biology/textbook/gender/gender_4.html, inventum 1 Aprilis 2008.
  20. Riddle et al. 1997.
  21. Charlesworth 2003.
  22. Tanurdzic & Banks 2004.
  23. Darwin 1871.
  24. Stuart-Smith et al. 2007.
  25. Zahavi 1997

Bibliographia recensere

  • Adams, J. N. 1982. The Latin Sexual Vocabulary. Baltimorae: Johns Hopkins University Press. ISBN 0-8018-2968-2.
  • Alberts, B., A. Johnson, J. Lewis, M. Raff, K. Roberts, et P. Walter. 2002. Molecular Biology of the Cell. Novi Eboraci: Garland Science. Editio quarta. ISBN 0-8153-3218-1.
  • Arnqvist, G., et L. Rowe. 2005. Sexual conflict. Princeton: Princeton University Press. ISBN 0-691-12217-2.
  • Brater, Jürgen. 2005. Lexikon der Sex-Irrtümer: 500 intime Richtigstellungen von Aufklärung bis Zungenkuss. Berolini: Ullstein. ISBN 3-548-36721-6.
  • Charlesworth, B. 2003. "Sex Determination in the Honeybee." Cell 114 (4): 397–98.
  • Darwin, Charles. 1871. The Descent of Man and Selection in Relation to Sex. Londinii: Murray.
  • Dellaporta, S. L., et A. Calderon-Urrea. 1993. "Sex Determination in Flowering Plants. " The Plant Cell 5: 1241–51.
  • Gilbert, S. F. 2000. Developmental Biology. Sinauer Associates. ISBN 0-87893-243-7.
  • Hecken, Thomas. 1997. Gestalten des Eros: Die schöne Literatur und der sexuelle Akt. Opladen: Westdeutscher Verlag. ISBN 3-531-12901-5.
  • Held, Gunter. 2007. Der Sexte Weg zum Nirwana. München: Literarion. ISBN 978-3-8316-1331-1.
  • Lane, Nick. 2005. Power, Sex, Suicide: Mitochondria and the Meaning of Life. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-280481-2.
  • Mackay, Judith. 2000. Sexuality and sexual practice around the world. The Penguin atlas of human sexual behavior. Novi Eboraci: Penguin. ISBN 0-14-051479-1.
  • Maynard-Smith, J. 1978. The Evolution of Sex. Cambridge University Press.
  • Miersch, Michael. 1999. Das bizarre Sexualleben der Tiere: Ein populäres Lexikon von Aal bis Zebra. Frankfurt am Main: Eichborn. ISBN 3-8218-1519-1.
  • Parrinder, Geoffrey. 2004. Sexualität in den Religionen der Welt. Düsseldorf: Patmos. ISBN 3-491-69114-1.
  • Riddle, D. L., T. Blumenthal, B. J. Meyer, J. R. Priess. 1997. C. Elegans. Cold Spring Harbor Laboratory Press. ISBN 0-87969-532-3. 9.II.
  • Scott, Matthew P., Paul Matsudaira, Harvey Lodish, James Darnell, Lawrence Zipursky, Chris A Kaiser, Arnold Berk, et Monty Krieger. 2000. Molecular Cell Biology. Editio quarta. W. H. Freeman and Co. ISBN 0-7167-4366-3. 14.1. "Cell-Type Specification and Mating-Type Conversion in Yeast."
  • Smith, C. A., M. Katza, et A. H. Sinclair. 2003. "DMRT1 Is Upregulated in the Gonads During Female-to-Male Sex Reversal in ZW Chicken Embryos." Biology of Reproduction 68: 560–70.
  • Stuart-Smith, J., R. Swain, R. Stuart-Smith, E. Wapstra. 2007. "Is fecundity the ultimate cause of female-biased size dimorphism in a dragon lizard?" Journal of Zoology 273 (3): 266–72.
  • Tanurdzic, M., et J. A. Banks. 2004. "Sex-Determining Mechanisms in Land Plants." The Plant Cell 16: 61–71.
  • Vātsyāyana, Mallanāga. (1986) 1999. Das Kāmasūtra. Convertit ex Sanscrito a Klaus Mylius. Reclams Universal-Bibliothek, 9781. Stuttgart: Reclam. ISBN 3-15-009781-9.
  • Westheimer, Ruth K. 2001. Sex für Dummies: Was Sie schon immer über Sex wissen wollten. Editio tertia. Bonn: MITP. ISBN 3-8266-2947-7.
  • Xirocostas, Zoe A., Susan E. Everingham, Angela T. Moles. 2020. "The sex with the reduced sex chromosome dies earlier: a comparison across the tree of life." Biology Letters (4 Martii 2020).
  • Yoshimura, A. 2005. "Karyotypes of two American field crickets: Gryllus rubens and Gryllus sp. (Orthoptera: Gryllidae)." Entomological Science 8 (3): 219–22.
  • Zahavi, Amotz. 1997. The handicap principle: a missing piece of Darwin's puzzle. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-510035-2.

Nexus interni

Nonnullae res ad sexum pertinentes:

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad sexum spectant.