Antonius Tajani (Italice Antonio Tajani, natus Romae die 4 Augusti 1953) est diurnarius et politicus Italicus factionis politica Populi Libertatis et fuit ab die 17 Ianuarii 2017 usque ad diem 3 Iulii 2019 Parlamenti Europaei praeses.

Wikidata Antonius Tajani
Res apud Vicidata repertae:
Antonius Tajani: imago
Antonius Tajani: imago
Antonius Tajani: subscriptio
Antonius Tajani: subscriptio
Nativitas: 4 Augusti 1953; Roma
Patria: Italia

Eruditio et munus recensere

Tajani apud universitatem Studium Urbis Romae iurisprudentiae studebat. Anno 1974/1975 miles in exercitu Italiano militavit. Postea diurnarius operam dedit.

Cursus honorum recensere

Anno 1994 cum aliis factionem "Forza Italia" condidit. Annis 1994 - 2008 primo legatus ad Parlamentum Europaeum fuit. Ab anno 2001 consiliarius urbis Romae est. De anno 2008 usque ad annum 2014 Tajani sodalis Commissionis Europaeae erat. Tum iterum ad Parlamentum Europaeum electus est. Mense Ianuario successor Martini Schulz praeses parlamenti electus est[1].

Familia recensere

Taviani uxorem duxit atque duos liberos habet.

Notae recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere