Unio Europaea

consociatio plurimarum Europae civitatum

Unio Europaea est consociatio plurimarum Europae civitatum sui iuris, quae in rebus civilibus, oeconomicis, et iudicialibus de democratia et iuribus humanis ad bellum prohibendum collaborant, sed ex Consilio Europae distingui debet, quamquam omnis Unionis Europaeae civitas socius Consilii Europae est. Sedem Bruxellis, Argentorati, et Luxemburgi habet. Incolarum circiter 450 milliones sunt. Linguarum publicarum unionis viginti quattuor numerantur.

Wikidata Unio Europaea
Res apud Vicidata repertae:
Unio Europaea: vexillum
Unio Europaea: vexillum

Historia recensere

Europa post secundum bellum mundanum prostrata et diruta iacebat. Erant tamen, qui reconciliationem inter civitates Europaeas instituere vellent, ut bella nova prohiberentur. Inter quos Robertus Schuman, minister a rebus exteris Francicus, communem carbonis et chalybis administrationem proposuit, quae opes nempe ad bellum gerendum necessariae sunt. Anno 1951 sex civitatesBelgica, Francia, Italia, Luxemburgum, Nederlandia, Germania OccidentalisLutetiae Communitatem Europaeam carbonis chalybisque creaverunt.

Anno 1957 ab iisdem civitatibus Foederibus Romae ictis pangendis Communitas oeconomica Europaea (CEE) et Communitas Europaea energiae atomicae (CEEA sive Euratom) institutae sunt. Natus est communis mercatus Europaeus, ut appellabatur, quo liber commeatus mercium, operas navandi, capitalis et hominum effici posset.

Anno 1960 Consociatio Europaea liberi commercii (Anglice EFTA, Francogallice AELE) creata est, qua civitates Europaeae, quae extra communitatem oeconomicam erant, in rebus oeconomicis aggregarentur. Anno 1968 unio telonaria instituta est: intra communitatem oeconomicam Europaeam omnia vectigalia sublatae sunt. Anno 1979 Parlamentum Europaeum primum directe a civibus electum est. Praeterea Systema monetarium Europaeum (SME) institutum est, quo commutatio monetarum sive pretium nummorum in Europa stabile factum est. Anno 1986 Actus unicus Europaeus (Anglice SEA, Francogallice AUE, Theodisce EEA) ictus est. Quo progressus usque ad mercatum unicum, qui die 1 Ianuarii anno 1993 efficeretur, definiti sunt.

 
Post excidium veli ferrei anno 1989 amplificatio ad orientem unionis fuit potis. - (Murus Berolinensis)

Cum velum ferreum anno 1989 ccidisset, spes maioris Europae liberae crevit; die 3 Octobris anno 1990 duae Germaniae civitates iterum coniunctae sunt; dictatura communistica superata civitates Europae mediae et orientalis democratiam introduxerunt.

Anno 1992 Foedere Traiecti Mosae icto ex Communitate Oeconomica Europaea Communitas Europaea facta et tecto communi trium communitatum Unio Europaea (UE) creata est, cui non solum in rebus oeconomicis, sed etiam in multis aliis rebus politicis auctoritas competit (inter graviora sunt Unio monetaria ac oeconomica Europaea et moneta communis, cooperatio securitati fovendae, nova consilia communia sicut rerum externarum et communis securitatis, civitas Europaea).

Anno 1997 Foedere Amstelodami icto instituta Unionis Europaeae novis necessitatibus accommodata sunt.

Anno 1999 moneta communis nomine Euro ab undecim civitatibus Unionis Europaeae adoptata est (usque ad annum 2013 aliae quattuor sequentur). Initio non erant nummi vel chartae argentariae, sed tantum in negotiis nummis carentibus adhibebatur.

Anno 2001 Foedere Nicaeensi rationes definitiae sunt, quibus sociae futurae accipiendae et quomodo institutiones mutandae essent. Praeterea de securitate corroboranda, de defensione communi ac de iuridica cooperatione in re poenali actum est.

Anno 2002, nummi et chartae argentariae euronis introductae sunt.

Die 13 Decembris anno 2007 Foedus Olisiponense ictum est (die 1 Decembris anno 2009 ratum est), quod foedus de Unione Europaea (antea Foedus Traiecti Mosae dictum) et foedus communitati Europaeae condendae renovavit. Praeterea foedus Euratom commutatum est. Gravissimas res constitutionis anno 2004 conscriptae, postea autem a civibus Franciae et Nederlandiae plebiscito reiectae hoc foedere amplectuntur.

Die 12 Octobris 2012, Unio Europaea Praemio Nobeliano Pacis laureata est.

Geographia recensere

   
Ad clima unionis litora 65 993 chiliometrorum plurimum pertinent: litus in Cypro.
Rupes Alba in Alpibus sita est summus unionis mons.

Sociae civitates Unionis Europaeae aream 4 234 564 chiliometrorum quadratorum amplectuntur. Summus unionis mons est Rupes Alba altitudinis 4810 metrorum in Alpibus sita. Locus maxime depressus est Zuidplaspolder in Nederlandia 7 metra sub maris aequore situs. Litora 65 993 chiliometrorum ad regiones, clima, res oeconomicas maxime pertinent.

Una cum externis Franciae praefecturis et territoriis, quae extra continentem Europaeam collocata sunt, sed ad Unionem Europaeam pertinent, Unio Europaea plurima climatum genera comprehendit, a climate polari (in Europa septentrionali) usque ad clima tropicale (Guiana Francica), qua re medium meteorologicum totius Unionis inane est. Maxima incolarum pars in regionibus climatis oceanici sive temperati (Europa Septentrio-Occidentalis et Media), mediterranei (Europa Meridiana) vel continentalis, calidis aestatibus tamen, (Balcania septentrionalis et Europa Media habitat.

Maxima incolarum Unionis Europaeae pars in urbibus vivit (circiter 75 %numerus crescit, ut coniciatur anno 2020 circiter 90 % incolarum in sive prope urbes victuros esse). Urbes per totam unionem diffusae sunt, quamvis magnus numerus earum in et circa civitates Benelux sitae sint.

Civitates ad Unionem pertinentes recensere

Sociae conditores recensere

Origo hodiernae Unionis Europaeae fuerunt communitates Europaeae annis 1951 et 1957 conditae (Communitas Europaea carbonis chalybisque, Communitas oeconomica Europaea et Communitas Europaea energiae atomicae). Sociae erant civitates Belgica, Francia, Italia, Luxemburgum, Nederlandia et Res publica foederata Germaniae.

Incrementum recensere

 
Evolutio Unionis Europaeae 1952–2020

Unio Europaea, a sex civitatibus condita, usque ad hunc diem in communitatem viginti septem civitatum crevit. Civitates, quae sociae factae sunt, partem maiestatis suar relinquere debebant, ut in unionem acciperentur.[1]

Civitas Unionem Europaeam intratura Criteriis Hafniensibus, quae anno 1993 Hafniae constituta sunt, respondere debet. Democratiam stabilem, quae iura humana, legesque tutetur, requirit; praeterea, ut oeconomia mercatus liberi contentioni oeconomicae in Unione Europaea par sit et regulae muniaque communitatis, legibus Unionis Europaeae inclusis, observentur. Num civitas criteriis respondeat, Consilium Europaeum decernit.[2]

Die 1 Maii 2004 Unio Europaea maxime amplificata est, cum Estonia, Lettonia, Lituania, Polonia, Cechia, Slovacia, Slovenia, Hungaria, atque Graeca Cypri pars et Melitta ad unionem adiunctae essent. Hoc modo pristinus limes inter civitates occidentales orientalesque demum superatus est.

Croatia die 1 Iulii anno 2013 civitas socia vicesima septima facta est suffragio civium suorum de societate die 22 Ianuarii anno 2012 in favorem reddito.

Sunt octo civitates candidatae: Albania, Bosnia et Herzegovina, Macedonia Septentrionalis, Moldavia, Mons Niger, Serbia, Turcia, Ucraina. Aliae (sicut Bosnia vel Kosovia) inter candidatas futuras numerantur.

Quattuor civitates, quae Consociationem Europaeam liberi commercii (EFTA) efficiunt (quae non sunt sociae Unionis Europaeae) partim normas unionis susceperunt: Islandia, Lichtenstenum, et Norvegia, quae ad communem mercatum pertinent (Spatium oeconomicum Europaeum), et Confoederatio Helvetica, quae multis foederibus bilateralibus cum Unione Europaea coniuncta est. Parvae civitates Europaeae, Andorra, Monoecus, Sanctus Marinus, et Civitas Vaticana, eurone utuntur, aliisque modis cum unione cooperantur.

Decessio recensere

Adhuc sola civitas socia, quae Unionem reliquit, est Britanniarum Regnum (die 31 Ianuarii 2020 - vide paginam Brexitus). Nihilominus Groenlandia (provincia autonoma Daniae) anno 1985 etiam se recepit,[3] sicut collectivitas transmarina Francica Insulae Sancti Bartholomaei anno 2012.[4] Algerium quoque, quia pars Franciae et non eius colonia habitum erat, pars communitatum Europaearum fuerat et anno 1962, cum libertatem a Francia acceperit, ab illis communitatibus secessit.[5] In foedere Olisipone icto nunc regulae provisae sunt, quas oportet sequi, si civitas socia Unionem relinquere desiderat.[6]

Civitates sociae recensere

 FinniaSueciaEstoniaLettoniaLituaniaPoloniaSlovaciaHungariaRomaniaBulgariaGraeciaCyprusCechiaAustriaSloveniaItaliaMelitaLusitaniaHispaniaFranciaGermaniaLuxemburgumBelgicaNederlandiaDaniaHibernia
Tabula geographica civitatum sociarum Unionis Europaeae

Sequentes viginti septem civitates sunt sociae Unionis Europaeae:

Ins. Vex. Nomen Numerus
incolarum
Area Accessio Caput
    Austria 9 104 772 83 855 1995-01-01 Vindobona
    Belgica 11 697 557 30 528 Fundator Bruxellae
    Bulgaria 6 447 710 110 994 2007-01-01 Serdica
    Cechia 10 873 553 78 866 2004-05-01 Praga
    Croatia 3 871 833 56 594 2013-07-01 Zagrabia
    Cyprus 865 900 9 251 2004-05-01 Nicosia
    Dania 5 932 654 43 094 1973-01-01 Hafnia
    Estonia 1 365 884 45 227 2004-05-01 Tallinna
    Finnia 5 559 521 338 424 1995-01-01 Helsingia
    Francia 68 042 591 674 843 Fundator Lutetia
    Germania 83 358 845 357 021 Fundator Berolinum
    Graecia 10 482 487 131 990 1981-01-01 Athenae
    Hibernia 5 281 600 70 273 1973-01-01 Eblana
    Hispania 48 345 883 504 030 1986-01-01 Matritum
    Hungaria 9 604 980 93 030 2004-05-01 Budapestinum
    Italia 58 815 463 301 338 Fundator Roma
    Lettonia 1 842 226 64 589 2004-05-01 Riga
    Lituania 2 867 725 65 200 2004-05-01 Vilna
    Lusitania 10 467 366 92 225 1986-01-01 Olisipo
    Luxemburgum 660 809 2 586 Fundator Luxemburgum
    Melita 519 562 316 2004-05-01 Valletta
    Nederlandia 17 935 000 41 543 Fundator Amstelodamum
    Polonia 37 766 327 312 685 2004-05-01 Varsovia
    Romania 19 038 098 238 391 2007-01-01 Bucaresta
    Slovacia 5 460 185 49 035 2004-05-01 Posonium
    Slovenia 2 116 972 20 273 2004-05-01 Aemona
    Suecia 10 540 886 449 964 1995-01-01 Holmia

Foedera recensere

Ius Europaeum recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Index actuum legiferorum Unionis Europaeae.

Historia Iuris Europaei recensere

Ius Europaeum gradatim ab anno 1992 crescebat. Tum Foedere Mosae Traiecti icto Columnae Unionis Europaeae ex primo Communitatibus Europaeis, secundo Communibus consiliis exterorum ac securitatis, tertio Cooperatione publica iuridicaque in rebus criminalibus constitutae sunt. Ab Foedere Amstelodami icto anno 1999 de spatio libertatis, securitatis, iustitiae Unionis Europaeae dicitur. Ius civium Unionis ubique in unione commeandi, manendi et laborandi in foederibus constitutum et in directivo 2004/38[7] perfectum est. Leges unionis imprimis fiunt edictis (quae eo ipso et civitates et cives obstringunt) et directivis (quae civitatibus fines necessarios proponent sed eis optionem instrumentorum concedunt).[8]

Status hodiernus recensere

Potestates iuris Europaei supra nationes Unionis Europaeae multiplices sunt:

  • Consilium Unionis Europaeae sententia plurium consentit, ut potestas nationum singularium sodalium contradicendi contrahatur.
  • Parlamento Europaeo supranationali ius participandi legislativum et plenum est, ne sodalium nationum rectiones contra Parlamentum Europaeum ius ponant.
  • Quaedam res executivae primum Commissioni Europaeae attributae sunt, quod independentiam versus sodales nationes ostendit.
  • Iuri Europaeo potestas valde obstricta est: regulationes ius directum sodalium nationum, directiva nationibus sodalibus se directiva haec in ius nationale convertere obligant.

Edictum generale de protectione datorum recensere

A die 25 mensis Maii 2018 valet edictum (2016/679) generale de protectione datorum, quod existimatur regula protectionis personarum physicarum ad datorum privatorum tractationes motuumque liberorum attinens. Regulae leges undecentum cives recognitionem datorum privatorum suorum recuperari atque simplicius circumiecta iuridicialia fori internationalis reddi petunt, quo fit, ut quicumque sit collectionem datorum apertandus?, basem iuridicialem propositumque gerendus, tempus collectionis nominandus, de transmissione eius foras Unionis Europaeae nuntiandus.

Instituta recensere

 
Praeses Consilii Europaei Carolus Michel

Septem instituta unionis ex articulo XIII Foederis de Unione Europaea constituta sunt:

Consilium Europaeum recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Consilium Europaeum.

Consilium Europaeum est summum Unionis Europaeae corpus, quod ex 27 ducibus (sive gubernationis sive civitatis) civitatum sociarum nionis una cum praesidibus Consilii Europaei (nunc Carolus Michel) et Commissionis (nunc Ursula de Leyen) constat.

Comissio Europaea recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Commissio Europaea.

Commissio Europaea est rectio Unionis. Sedes eius est Bruxellis. Ursula de Leyen munere praesidis fungitur.

Consilium Unionis Europaeae recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Consilium Unionis Europaeae.

Una cum Parlamento Europaeo Consilium Unionis Europaeae, sive Consilium ministrorum est pars potestatis legiferae unionis.

Parlamentum Europaeum recensere

 
Parlamentum Europaeum Bruxellensis
 
A die 18 Ianuarii 2022 Roberta Metsola Parlamenti Europaei praeses est
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Parlamentum Europaeum.

Parlamentum Europaeum, vel senatus Europaeus, est parlamentum unionis, cui 705 legati sunt, quos cives Europaei suffragio universali eligunt. Una cum Consilio Unionis Europaeae Parlamentum Europaeum legiferam unionis potestatem efficit. Cum in Consilio Unionis Europaeae sint delegati gubernationum, legati parlamentarii cives Europaeos repraesentant, qui eos elegerunt. Roberta Metsola munere praesidis nunc fungitur.

Argentaria primaria Europaea recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Argentaria primaria Europaea.

Argentaria primaria Europaea, cuius sedes est Francofurti ad Moenum, est summa seu media argentaria civitatum, quae euronem monetam publicam introduxerunt. Una cum mediis civitatum sociarum unionis argentariis systema format argentariarum Europaearum mediarum. Politicam monetarium harum civitatum administrat et imprimis stabilitatem pretiorum conservare studet. His diebus Christina Lagarde munere praesidis fungitur. Condita est argentaria anno 1998 e Foedere Amstelodami icto.

Curia Unionis Europaeae recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Curia Unionis Europaeae.

Curia Unionis Europaeae est iudicium Unionis Europaea anno 1952 Luxemburgi creatum, quod omnes res forenses comprehendit. Curiae est praestare, ut leges secundum interpretationes ac praecepta foederum observentur, et ius Europaeum a curiis gentiliciis rogata interpretatur. Discernenda est ab Iudicio Europaeo pro Iuribus Humanis.

Curia Rationum recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Curia Rationum.

Curia Rationum anno 1975 Luxemburgi creata quotannis de usu pecuniae Unionis referre debet. Si res dubiae vel etiam fraudulosae inveniuntur, officio fraudibus prohibendis nomine OLAF traduntur.

Alia instituta magni momenti recensere

  • Ministerium Europaeum a rebus exteris, mandatum in foedere Olisipone icto (cum legata superior a rebus exteris et de securitate die 1 Decembris 2009 nominata sit) ac rite conditum die 1 Decembris 2010 quod operarios accepit a commissione consilioque die 1 Ianuarii 2011
  • Consilium regionum(en) anno 1992 creatum, cuius sedes est Bruxellis, regiones ac communia in Unione Europaea sita repraesentat.
  • Consilium Europaeum oeconomicum et sociale(en) ab anno 1957 exstat. Ut Consilium oeconomicum et sociale Francicum, quod exemplar fuit, "cives informatos" repraesentare debeat; 344 sodalium eius tertia pars sunt moderatores societatum, tertia pars syndicatus repraesentant, reliqui ceteros greges sive quaestiones societatem attingentes (sicut agriculturam, naturae protectionem et alia).
  • Mediator civium Europaeus(en), cuius sedes est Argentorati, ab anno 1992 omnes querelas de vitiis administrationis ac institutorum Unionis Europaeae examinat.
  • Protector datorum Europaeus(en) est magistratus a politicis independens Unionis Europaeae, cuius sedes est Bruxellis.
  • Argentaria Europaea pecuniae collocandae(en), cuius sedes est Luxemburgi, anno 1958 creata est. Etiam argentaria a politicis independens est; civitates socias et societates pecuniis dandis adiuvat in operibus, quae Europae utilia sunt sicut in viis construendis aut natura protegenda.
  • Unioni Europaeae nunc etiam est officium nomine INTCEN[9], quod est nucleus officii secreti, cuius sedes est Bruxellis.
  • Edicto anni 2017 Cognitura publica Europaea condita est et ab anno 2021 delicta patrimonium Unionis laedentia persequetur. Illius sedes Luxemburgi est.

Foedera et rei publicae status recensere

Subsignatus
Ingressum in vis
Foedus
1948
1948
Foedus Bruxellis ictum
1951
1952
Foedus Parisiis ictum
1954
1955
Pax Parisiensis
1957
1958
Foedera Romae icta
1965
1967
Foedus institutis exsecutivis confundendis
1975
N/A
Decisio Consilii Europaei
1985
1985
Foedus Schengis ictum
1986
1987
Actus unicus Europaeus
1992
1993
Foedus Traiecti Mosae ictum
1997
1999
Foedus Amstelodami ictum
2001
2003
Foedus Nicaeae ictum
2007
2009
Foedus Olisipone ictum
               
                         
Columnae Unionis Europaeae:  
Communitates Europaeae:  
Communitas Europaea energiae atomicae (Euratom)
Communitas Europaea carbonis chalybisque (CECC) Foedus exspiravit anno 2002 Unio Europaea (UE)
    Communitas oeconomica Europaea (COE)
        Normae Schengenses   Communitas Europaea (CE)
    TREVI Iustitia resque internae (IRI)  
  Cooperatio publica iuridicaque in rebus criminalibus (CPIRC)
          Cooperatio politica Europaea (CPE) Communia consilia exterorum ac securitatis (CCES)
Unio Occidentalis (UO) Unio Europaea Occidentalis (UEO)    
Foedus anno 2011 exspiravit  
                       

Linguae recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Publicae Unionis Europaeae linguae.

Linguae publicae Unionis Europaeae sunt viginti quattuor: linguae Anglica, Bohemica vel Cechica, Bulgarica, Croatica, Dacoromanica, Danica, Estonica, Finnica, Francogallica, Graeca, Hibernica, Hispanica, Hungarica, Italica, Lettonica, Lithuanica, Lusitana, Melitensis, Nederlandica, Polonica, Slovaca, Slovena, Suecica, Theodisca. Lingua Latina autem inter linguas publicas non est.

Signa recensere

Vexillum recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Vexillum Europae.
 
Vexillum Europae

Vexillum Europae est vexillum Unionis Europaeae ac Consilii Europae ab anno 1955. In usum Unionis Europae confirmatum est anno 1986. A colore caeruleo caelum, dum a duodecim stellis aureis harmonia repraesentatur.

Hymnus recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Hymnus Europae.

Hymnus Europae est hymnus Unionis Europaeae et Consilii Europae. Musica hymni est pars ex ultimo motu symphoniae nonae Ludovici van Beethoven. Dum huic symphoniae verba Friderici Schiller sunt ("Freude, schöner Götterfunken"), hymno Europaeo verba non sunt.

Anno 2003 Petrus Roland et Petrus Diem textum Latinum proposuerunt:

Est Europa nunc unita
et unita maneat;
una in diversitate
pacem mundi augeat.

Semper regant in Europa
fides et iustitia
et libertas populorum
in maiore patria.

Cives, floreat Europa,
opus magnum vocat vos.
Stellae signa sunt in caelo
aurum|aureae, quae iungant nos.


Pro litteris tuis, quas Idibus Ianuariis accepi, tibi gratias ago. Magno cum studio hymnum Europae lingua Latina scriptum, legi. Mihi non est ingenium canendi, sed inceptum tuum mihi maxime placet. Spero consilia tua hymni Europae commendandi lingua Latina prospere eventura esse. Vale!

—Litterae a praeside Consilii Europaei Hermanus Van Rompuy anno 2010 missae.[10]

Dies Europae recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Dies Europae.
 
Dies Europae Varsoviae, Polonia. Anno 2004 decem civitates Unionem Europaeam ingressae sunt, quarum tres olim res publicae Sovieticae et quinque rite sui iuris sed etiam sub dominio Unionis Sovieticae fuerunt.

Die 9 Maii quotannis est commemoratio propositionis Roberti Schuman anno 1950 factae.

Europa mythologica recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Europa (mythologia).
 
Europa et Zeus videntur in Nova et accurata totius Europæ descriptione, quae educta est a Fredericus de Wit anno 1700.

Europa in mythologia Graeca fuit filia Agenoris, Phoenicum regis, et Telephassae (vel secundum alios Argiopes), soror autem Cadmi, Thebarum conditoris. Ex Iove tres filios genuit, Minoen, Rhadamanthum, Sarpedonem.

Cum inter virgines comites in Phoenico litore luderet Europa, Zeus/Iuppiter eam conspexit ac statim pulchritudine formae exarsit. Tum, ne a Iunone/Hera uxore vel a quoquam alio agnosceretur, in tauri albi speciem auratis cornibus sese transfiguravit et gregi regio sese immiscuit: sic ad virgines accessit. Europa primo timida, mox forma et blanditiis tauri placata, ita confidens facta est ut, cornibus adprehensis, in tergum consederit. Praeda potitus Iuppiter eam trans mare in Cretam portavit, ubi Europam stupravit. Ex quo concubitu tres clarissimi filii nati sunt. Cur ab ea una ex quinque partibus orbis nominata sit, non liquet.

Europa rapta, iussu patris quattuor fratres eam per orbem frustra quaesiverunt et nova regna condiderunt: Cadmus, qui Thebas condidit; Cilix, qui nomen suum Ciliciae dedit; Phoenix, a quo Punici et Phoenices dicti; Phineus, qui rex in Thracia factus est.

Sententia recensere

Sententia Unionis Europaeae est In varietate concordia.

Nexus interni

Notae recensere

 
Porta Unionis
Europaeae

Bibliographia recensere

  • Archer, Clive. 2008. The European Union. Londinii et Novi Eboraci: Routledge. ISBN 9780415370127.
  • Bieling, Hans-Jürgen 2010. Die Globalisierungs- und Weltordnungspolitik der Europäischen Union. Wiesbaden: VS-Verlag.
  • Bindi, Federiga, et Irina Angelescu, edd. 2012. The Foreign Policy of the European Union: Assessing Europe's Role in the World. Vasingtoniae: Brookings Institution Press. ISBN 9780815722526.
  • Dauses, Manfred A., ed. 2009. Handbuch des EU-Wirtschaftsrechts, ed vicesima quarta. Monaci: Beck. ISBN 978-3-406-44100-4.
  • Hartmann, Jürgen. 2009. Das politische System der Europäischen Union: Eine Einführung, ed. secunda. Francofurti ad Moenium: Campus. ISBN 978-3-593-39025-3.
  • Hubac, Camille. 2012. L'Union européenne: des clès pour comprendre. Lutetiae: Argos. ISBN 9782366140002.
  • Kaina, Viktoria. 2009. Wir in Europa. Kollektive Identität und Demokratie in der Europäischen Union. Wiesbaden: VS Verlag. ISBN 978-3-531-16361-1.
  • Keiler, Stephan, et Christoph Grumböck, edd. 2006. EuGH-Judikatur aktuell. Vindobonae: Linde. ISBN 3-7073-0606-2
  • Lambach, Philipp, et Christoph Schieble. 2007. EU Concours. Leitfaden zur Europäischen Union, ed. secunda. Berolini: ViaEurope. ISBN 3-939938-00-9.
  • Lehberger, Carolin, et Luitpold Rampeltshammer, edd. 2012. Einfluss der Europäischen Union auf die Gestaltung der Arbeitswelt. Saarbrücken: Universaar. ISBN 9783862230655.
  • Morganti, Adolfo, ed. 2012. Europa: il ritorno dei piccoli stati: autonomie, piccole patrie, processi di sussidiarietà. Rimini: Il cerchio. ISBN 9788884743336.
  • Neyer, Jürgen. 2012. The Justification of Europe: A Political Theory of Supranational Integration. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 9780199641246.
  • Tausch, Arno. 2011. Globalisierung und die Zukunft der Eu-2020-Strategie (Globalization and the Future of the EU-2020 Strategy). In interrete apud SSRN: Abstractum. Etiam DOI.
  • Thiele, Alexander. 2006. Grundriss Europarecht, ed. quinta. Altenbergae: Niederle Media. ISBN 3-9806932-2-8.
  • Tömmel, Ingeborg. 2008. Das politische System der EU, ed. tertia. Monaci: Oldenbourg. ISBN 978-3-486-58547-6.
  • Weidenfeld, Werner, et Wolfgang Wessels, edd. 2006. Europa von A bis Z, ed. nona. Schriftenreihe der BPB, vol. 393. Bonnae: Bundeszentrale für politische Bildung. ISBN 3-89331-475-X.
  • Wessels, Wolfgang. 2008. Das politische System der Europäischen Union. Aquis Mattiacis. ISBN 3-8100-4065-7.
  • Zimmermann, Hubert, et Andreas Dür, edd. 2012. Key Controversies in European Integration. Novi Eboraci: Palgrave Macmillan. ISBN 9781137006158.

Nexus externi recensere

  Lege Συνωμοσία τῆς Εὐρωπαϊκής ("Unio Europaea") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Unionem Europaeam spectant.