Adversus Leptinem[1] vel De immunitate adversus Leptinem[2] (Graece Περὶ τῆς Ἀτελείας πρὸς Λεπτίνην) est oratio iudicialis anno 354 a.C.n. a Demosthene, logographo et oratore Atheniensi, habita qua Leptinae legem de liturgiarum immunitate tollenda impugnabat quam anno 356 a.C.n., saeviente bello sociali et in pecuniariis angustiis marcente republica, Leptines pertulerat ut vacuo aerario obviam iret. Demosthenes pro Ctesippo, illustris strategi Chabriae filio loquebatur qui ob patrem de republica optime meritum tali immunitate fruebatur. Secundus post Phormionem dicebat quem Bathippi filius sibi advocarat.

De iudicio recensere

Bello sociali, republica pecunia egente, Leptines quidam rogationem scripserat liturgiarum immunitates iam conlatas abolentem atque populum in posterum tales immunitates decernere vetantem[3] ita ut tributa inter divites cives aequius dividerentur. Nam liturgiae civiles erant munera onerosa quae divites e suo suscipere debebant ut choregiae, gymnasiarchiae, tribulia convivia (ἑστιάσεις). Liturgiarum autem militarium ut trierarchiae nemo immunis erat[4]. Rogatio quamquam a nomothetis probata et populi suffragiis rata nondum vigebat quia Bathippos quidam cum aliis Leptinem statim accusavit quod legem civitati nocentem tulisset (νόμον μὴ ἐπιτήδειον θεῖναι). At Bathippos antequam res ad iudices perveniret obiit et ceteri ab incepto discesserunt. Ita per annum iudicium pependit donec Bathippi filius Apsephion et Ctesippus Chabriae filius accusationem iterum susciperent. Tum ob tempus a rogatione praeteritum Leptinem non iam reum facere poterantː lex tantum, non legis lator iudicabatur[5]. Itaque oratio maledictis asperitateque erga adversarium caret, quae causa fuisse videtur cur Cicero[6] totam subtilem eam iudicarit

Quinque igitur advocati (σύνδικοι) legis defensores a populo designati erant, homines diserti et noti[7]. Econtra legem accusabant Phormio pro Apsephione et Demosthenes pro Ctesippo qui adhuc adulescens fuisse videtur et immunitatem a patre per hereditatem acceperat.

De argumentis recensere

Argumenta Demosthenis moralia et politica sunt. Legalitatem paene omnino neglexit quam verisimiliter Phormio in priore oratione explicabat. In primis de fide decoreque publico labefacto queritur si quae populus benefactoribus suis prius dederit nunc auferet. Democratiae enim e bonorum civium aemulatione valentː praemia si in futurum dari vetabuntur quis adhuc magnanimitate erga rempublicam utetur aut beneficia in publicum conferet? Legem Leptinae corrigere vult ita ut, siqui indigni sint immunitatibus quas acceperint, eos apud iudices accusare liceret et damnatos privilegiis privare, ceteri vero praemia donata servarent. Turpe enim esse Athenienses bene de se meritos cives (revera tamen plerumque de eorum heredibus agebatur) honorare nolle praesertim cum de pecunia parva nec ad bellum destinata ageretur. Exempla et rationes ad causam roborandam multiplicat, sophismatibus et amplificationibus nonnumquam abutens.

An in hoc iudicio vicerit Demosthenes ut adfirmabat Dio Chrysostomus incertum estː nam titulus Ctesippum choregum memorans repertus est nec quicquam post illud tempus de liturgiarum immunitate accepimus.

Notae recensere

  1. Numerus 20 in corpore Demosthenico
  2. BNF databank
  3. 160ː μηδέν᾽ εἶναί φησιν ἀτελῆ πλὴν τῶν ἀφ᾽ Ἁρμοδίου καὶ Ἀριστογείτονος... μηδὲ τὸ λοιπὸν ἐξεῖναι δοῦναι.
  4. 18ː τῶν γὰρ εἰς τὸν πόλεμον καὶ τὴν σωτηρίαν τῆς πόλεως εἰσφορῶν καὶ τριηραρχιῶν ὀρθῶς καὶ δικαίως οὐδείς ἐστ᾽ ἀτελὴς. Cf. etiam 26.
  5. 144ː διὰ γὰρ τὸ τελευτῆσαι Βάθιππον τὸν τουτουὶ πατέρ᾽ Ἀψεφίωνος, ὃς αὐτὸν ἔτ᾽ ὄνθ᾽ ὑπεύθυνον ἐγράψατο, ἐξῆλθον οἱ χρόνοι, καὶ νυνὶ περὶ αὐτοῦ τοῦ νόμου πᾶς ἐσθ᾽ ὁ λόγος, τούτῳ δ᾽ οὐδείς ἐστι κίνδυνος.
  6. Orator XXXI.111ː Multae sunt eius totae orationes subtiles, ut contra Leptinem.
  7. 146ː ᾕρηνται δὲ τῷ νόμῳ σύνδικοι καὶ μάλισθ᾽ οἱ δεινοὶ λέγειν ἄνδρες, Λεωδάμας Ἀχαρνεὺς καὶ Ἀριστοφῶν Ἁζηνιεὺς καὶ Κηφισόδοτος ἐκ Κεραμέων καὶ Δεινίας Ἑρχιεύς

Editiones et commentarii recensere

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere