Achilleon[1] (Graece Ἀχίλλειον) fuit oppidum antiquum in ora Troadis regionis, hodie in provincia Çanakkale prope vicum Yeniköy situm. A Sigeo et Scamandri ostio circiter 8 kilometra aberat; ibi sepulchrum Achillis et Patrocli viatoribus ostendebatur.[2]

Tumulus quod vulgo "sepulchrum Achillis" appellabant e libro Henrici Schliemann (1875).

Saeculo sexto a.C.n. a Mytilenaeis (urbs Lesbi insulae) propugnaculum conditum est contra Sigeum oppidum, quod Athenienses ibi exstruxerant. Temporibus Hellenisticis vicus ad Ilium civitatem pertinebat. Nomen traxit a dicto busto Achillis, quod iam Alexander Magnus, dein Iulius Caesar, Germanicus et Caracalla visitaverunt.

Adnotationes recensere

  1. Thesaurus Linguae Latinae (1900– ), apud De Gruyter. Aliquando Achillion vel Achilleum scriptum.
  2. Plinius, Naturalis historia V.125. Cf Cicero, Pro Archia 24.

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 39°54′48″N 26°9′20″E • Pleiades