Zenobia Armeniae (Georgiane ზენობია, Armenice Զենոբիա) fuit principissa hiberica domus regnatricis Pharnabazidarum et uxor regis Rhadamisti.

Zenobia Armeniae a Paulo Baudry picta.

Biographia  recensere

 
"Zenobia a pastoribus servata" a Gulielmo Adolpho Bouguereau picta.

Zenobia filia regis Mithridatis Armeniae atque filiae regis Pharasmanis I Hiberiae fuit. Zenobia Rhadamisto filio Pharasmanis nupsit[1]. Pater Zenobiae Mithridates in Armenia regnavit usque ad invasionem Rhadamisti et occisus est ab illo. Tota familia Zenobiae occisa est, etiam mater Zenobiae quae soror Rhadamisti erat. Anno 51 Rhadamistus rex factus est atque Zenobia regina facta est sed Armenii, Tiridate I duce, seditionem contra eos moverunt, igitur Rhadamistus Zenobiaque Hiberiam repetiverunt. Nunc Zenobia gravida erat sed oravit ut morte honesta contumeliis captivitatis eximeretur. Ille, modo virtutem admirans, modo timore aeger ne quis relicta poteretur, acinacen destringit atque, vulnerata ea, Zenobiam flumini Araxi tradit ut corpus etiam auferretur[2]. Sed Zenobia a pastoribus servata medicataque est, ut historicus Tacitus scripsit. Pastores cum Zenobia ad oppida Artaxata profecti sunt atque ea inducta est in regiam Tiridatis, qui Zenobiam bene tractavit. Postea Zenobia filium peperit. Fatum suum aut filii non scimus sed certe coniunx Rhadamistus anno 58 capite damnatus est a patre suo Pharasmane.

Fortuna recensere

Anno 1720 compositor Georgius Fridericus Handelius operam musicam Radamisto creavit. Sopranista anglica Anastasia Robinson Zenobiae personam tractavit cum primum opera musica acta est. Postea pictores multas tabulas pictas de Zenobia pinxerunt.

Fontes antiqui recensere

Bibliographia recensere

  • Khachatrian, Hayk, Queens of the Armenians: 150 Biographies Based on History and Legend. Erevani, 2001.
  • Toumanoff, Cyril, Chronology of the early Kings of Iberia, 1969.

Notae recensere

  1. Tacitus, XII, 46
  2. Tacitus, XII, 51