Wannsee Conventus (Theodisce Wannseekonferenz) fuit conventus quindecim ducum Nazistarum die 20 Ianuarii 1942 habitus, inter quem Iudaeorum holocaustum ordinatum est.

Wannsee Conventus domus

Conventus scopus non disputatio caedis Europaeorum Iudaeorum, sed translatio iussi caedis supremo ex ordine in secundum, geographicum, fuit.

Acta argumenta conventus in tabulas paginarum quindecim scripta sunt. Hodie tabulae haec Wannsee conventus unum ex holocausti documentis momenti maximi habentur.

Conventus in intellegentiam et societatis totalitaristicae et transitus illectuum intra societatem addit.

Contextus historicusRecensere

 
Invitatio Martino Luthero a Reinhardo Heydrich scripta: "Pragae, die 8 Ianuarii 1942. Carissime factionis sodalis Luthere! Id diei 9.12.1941 schedulatum colloqium de quaestionibus solutione finali quaestionis Idaeorum cohaerentibus, in illo tempore rebus subito nuntiatis occupationeque his nexa causa partis dominorum invitatorum, novissimo in minuto renuntiare infeliciter debui. Ut quaestiones tractandae morae maioris non permittunt, sic vos denuo invito ad consilium cum adiuncto prandio die 20 Ianuarii 1942, hora 12:00, Berolini in via Am Großen Wannsee 56-58. Is circulus dominorum invitatorum litteris invitationis prioribus nominatus immutatus restat." Supra manus notat "2) ad reallationem 13/1." et "cras": Infra sinistreque: "Consilii tabulae afferantur. 21/1."

ConventusRecensere

SociiRecensere

Socii circiter 41.7 annos (31—51) nati sunt[1]. Die 20 Ianuarii 1942 conventui interfuerunt:
Reinhard Heydrich
Reinhard Heydrich die conventus 37 annos natus est. Obergruppenführer (Lat. superior gregum dux) turmae praesidialis, praeses.
Adolphus Eichmann
Adolphus Eichmann die conventus 35 annos natus est. — Actorum scriptor
Iosephus Bühler
Iosephus Bühler die conventus 37 annos natus est.
Rolandus Freisler
Rolandus Freisler die conventus 48 annos natus est. — Iuris consultus.
Otto Hofmann
Otto Hofmann die conventus 45 annos natus est.
Gerhardus Klopfer
Gerhardus Klopfer die conventus 36 annos natus est.
Fridericus Gulielmus Kritzinger
Fridericus Gulielmus Kritzinger die conventus 51 annos natus est.
Rudolphus Lange
Rudolphus Lange die conventus 31 annos natus est.
Georgius Leibbrandt
Georgius Leibbrandt die conventus 42 annos natus est.
Martinus Luther
Martinus Luther die conventus 46 annos natus est.
Alfredus Meyer
Alfredus Meyer die conventus 50 annos natus est.
Henricus Müller
Henricus Müller die conventus 41 annos natus est.
Ericus Neumann
Ericus Neumann die conventus 49 annos natus est.
Carolus Eberhard Schöngarth
Carolus Eberhard Schöngarth die conventus 38 annos natus est.
Gulielmus Stuckart
Gulielmus Stuckart die conventus 39 annos natus est. Iam discipulus in factione populari Germanica nationali numeratus est. Monahi et Francofurti ad Moenum iuris doctrinae studuit. Eum Hermannus Göring mense maii 1933 directorem ministerialem in ministerio borussico vocavit, quo G. Stuckart cum aliis nazisticam Academiam Germanicae Iuris fundavit; a die 30 Iunii 1934 fuit secretarius civitatis, a die 7 Iulii 1934 in recente formato Ministerio Imperiali Eruditionis secretarius civitatis imperialis, sub ministro imperiali Bernhardo Rust, cum quo diversae conflictiones narratae sunt; et iam mense novembris 1934 ei vacatio datur. Post designationem mense martii 1935 iuris administrativi consultus et politicus nazisticus fuit; eo munere participavit formulationis Legum Norimbergensium. Mense martii 1938 denuo secretarius imperialis nominatus est. Edictum commutationis nominum diei 17 Augusti 1938, quod Iudaeis praenomen Iudaicum praescribebat, subscripsit.

Praeter Reinhard Heydrich et Adolphum Eichmann, qui supra nominati sunt, ceteri socii, in Germania nazistica non iam noti sunt. Iudiciis Norimbergensibus ineuntibus sociorum tum viventium nemo de conventus argumentis recordari noluit. Conventui nulli ministri adfuerunt. Conventus scopus translatio iussi caedis ex ordine supremo in secundum (geographicum) fuit.

Conventus tabulaeRecensere

De conventu acta tabulae paginarum quindecim scriptae et 30 exempla eorum facta sunt. Wannsee conventus tabulae verba et velantia et occultantia at simul manifesta adhibent. Paginae primae supra rubre Geheime Reichssache, res imperialis occulta, imprimatur. Designatae est "colloquii tabulae". Quamquam puncta quattuor scripta sunt, unum tantum momentum habuit: "Solutio quaestionis Iudaeorum", dicens caedes Europaearum Iudaeorum.

Documenti ductusRecensere

 
Pagina prima tabularum Wannsee conventus

Pars I.: Nomina sociorum conventusRecensere

Deinde "I. Ei, die 20.1.1942, Berolini, Am Großen Wannsee 56/58 facto colloquio de solutione finali quaestionis Iudaeorum interfuerunt:" Locutio de[2]caede facta nominatur, eo modo immutabilitas demonstratur; pariter solutio dicitur finalis; insuper non de Europaeis Iudaeis, sed de eorum quaestione — nemo quidem rogabat, at interfuerunt[3]).

Sequuntur paginae una et dimidia nomina sociorum conventus continentes.

Pars II.: Formatio consensus incolas Iudaicas reprimendiRecensere

Sub II. scriptum est: "Praefectus vigilis securitatis officiique securitatis, dux gregum superior Heydrich, primum nominationem suum, marecallo imperiali[4], mandatum praparationis solutionis finalis quaestionis Iudaeorum Europaeorum annuntiavit indicavitque, ut in colloquium hoc invitum, sic claritas quaestionum principalium institueretur. Marecalli imperalis optatio, ei descriptio momentorum et instituendi et pertinendi et solvendi ad solutionis finalis rationem quaestionis Iudaeorum Europaeorum mittenda, antecedens communisque tractatio omnium instantiarum centralium sub societate requirit, ut ad rationem parallelifacientis linearum ducendi[5].
Calamo scriptum[6] in solutionem finalem tractando quaestionis Iudaeorum, nulla ratione geographicorum finium, in medium, duci imperiali et praesidi vigilis Germanici (praesidi vigilis securitatis et officii securitatis) sit.
Praeses vigilis securitatis et officii securitatis tunc respectum brevem proelii adhuc gesti contra hunc adversarium dat. Momenti maxime proprii formant
a/ repressum Iudaeorum ex singularibus vitae regionibus populi Germanici,
b/ repressum Iudaeorum ex vitae spatio populi Germanici." Deinde describitur "repressus" ope eum "praeparandi", "gubernandi", "accelerandi".

Pars III.: Consultum exstinctionis incolarum IudaicarumRecensere

Sub sectione III. infamissimae sententiae leguntur: "Loco emigrationis facultas iam addita, probatione antecedente Ducis, ablatio [7] Iudaeorum in Orientem successit.
Actiones haec tamen facultates dubiae tantum alloquendae sunt, tamen iam usus[8] accumulatus est, qui ad solutionis finalis futurae rationem quaestionis Iudaeorum momentum magnum affert." Deinde numerus centies centena milia hominum Iudaeorum, cum tabula civitatum diversarum categoriarum A. et B., postea Unionis Sovieticae professiones Iudaeorum descripta sunt. Tunc "Sub gubernatione apta nunc tenore[9] solutionis finalis Iudaei, modo apto, studiis operariis veniant (. ...) quo sine dubio magna pars ope imminutionis naturalis excident.
Copia forsitan reliqua denique manens erit, (...), tractanda, ut haec, electio naturalis, liberando germen novae Iudaicae exstructionis alloquendum est (...). Tenore exsecutionis[10] solutionis finalis, Europa ab occidente ad orientem transpectitur. (...) Iudaei adlati" primum gradatim[11] in vicos transitorios dictos aguntur, ut ab eis porro in Orientem portentur."

Pars IV.: De matrimoniis "mixtis"Recensere

Sub parte IV tabulae ad leges Norinbergienses referunt, quae dissolutionem matrimoniorum "mixtorum" poposcerunt, in "problematum purgationem sine reliquiis" "solvendo".

Finis tabularumRecensere

Sectio terminalis legitur: "(...) sollicitudo incolarum evitanda est.
Cum praeside vigilis securitatis et officii securitatis socios conventus rogante, ut ei auxilio exsecutionis et operum et explicationum provideant, colloquium finitum est."

Documenti sermoRecensere

Documenti genus scribendi valde grapheocraticum apparet. Simul verba, quamquam tabulae res imperialis occulta superscriptae, in parte occulta ipsa apparent. Per exemplum, pro caede "tractatio" (Behandlung) adhibitum est. Pariter "vectura et migratio" (Umsiedlungstransport) ad tramina in castra carceralia rettulit.

Sermonis logica interna ad rem occultam imperialem spectabat. Tamen unusquisque conventus sociorum definite de caede scivit. Intentio termino tabularum formulatur, sollicitudindem incolarum non Iudaicorum evitandam esse.

Conventus effectusRecensere

Reinhard Heydrich finem assecutus est. Ab sociorum ceteris

  • "solutio finalis" accipitur,
  • nemo ullam obiectionem posuit,
  • unusquisque collaborationibus providet.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Wannsee Conventum spectant.
  1. Adolphus Hitler: 52; Josephus Goebbels: 44; Hermannus Göring: 48 annos natus.
  2. Verbo Theodisco Besprechung (toto in documento usum) "conventus" non satis appropinquat, ne "colloquio" quidem. Sensu strictu verbo Be•sprechung communione caret, potius "locutio de".
  3. nahmen teil = "sumebant partem" = interfuerunt.
  4. i. e. Hermann Göhring
  5. Theod. Parallelisierung der Linienführung in sensu Nazistico "consensus omnium directionum" significabat.
  6. Significat nihil quam: responsabilitas.
  7. Theod. Evakuierung verbo Latino "evacuatio" similis apparere videtur, sed verbi Theodisci usus significationis status vacui - quasi mortui - Latini late caret.
  8. Textus tabularum verba praktische Erfahrungen forma plurali adhibet, ut "peritiae utiles, aptae".
  9. Theod. Zug non solum "tenor", sed etiam ferriviae "tramen" significare potest.
  10. Theod. praktische Durchführung rectius "utilem/aptum cursum facere" significat.
  11. Theod. Zug um Zug translatio duplex "tramen per tramen" licet