Vocatus atque non vocatus Deus aderit

Vocatus atque non vocatus Deus aderit titulus est Adagii."[1] 1232, quibus verbis Erasmus reddidit latine[2] oraculum Lacedaemoniis redditum quod est : καλούμενός τε κἄκλητος Θεὸς παρέσται, id est ut scribit Erasmus : « id est vocatus et invocatus Deus aderit. Usus erit, ubi quid significabimus etiam non arcessitum, neque curatum, tamen eventurum, velimus nolimus, puta senectam, mortem, malefactorum poenam. Horatius huc allusit in Odis :

Nec satelles Orci
Callidum Promethea
Rexit, auro captus, hic superbum
Tantalum, atque Tantali
Genus coercet, hic levare functum
Pauperem laboribus,
Vocatus atque non vocatus audit.

Fortassis respexit huc et Terentius in Eunucho : Ut vocato mihi atque invocato sit locus semper».

Origo huius sententiae est responsum oraculi Delphici. Nam, ut apud Thucydidem legimus[3], Lacedaemoniis ad bellum contra Athenienses iam paratis satius visum est de eventu oraculum adire rogatum, utrum res bellicosae prospere successurae essent. Legati haec a deo responsa domum reportaverunt: "κατὰ κράτος πολεμοῦσι νίκην ἔσεσθαι, καὶ αὑτὸς (ἔφη) ξυλλήψεσθαι καὶ παρακαλούμενος καὶ ἄκλητος" ('victoriam obventuram esse summa vi pugnantibus seque ipsum affuturum[4] esse et vocatum et invocatum').

Versio Latina huius sententiae, ut continetur in adagiis Erasmi, percrebruit : "Vocatus atque non vocatus deus aderit".

E citationibus huius proverbii apud antiquos memoratu digna est illa in carmine Horatii[5], quamvis et verbis et sensu aliquanto variata et ad oxymoron contracta. Eo loco post seriem hominum ditissimorum et inexsaturabilium Charontem Orci satellitem inexorabilem ostentat eos eodem modo coercere, quo „levare functum / pauperem laboribus / vocatus atque non vocatus audit".[6].

Nostra aetate clarissima sunt illa, quae de psychologo Jung ferunt: eum iuvenem hoc proverbio apud Erasmum reperto tantopere motum esse, ut id multis post annis in limine aedium suarum in Küssnacht scribi iuberet.

Notae recensere

  1. Erasmus, Adagia 1232=2.3.32
  2. Nusquam apud Antiquos legitur sententia haec latine quam primus Erasmus veste latina induit. nusquam etiam apud Antiquos "vocatus et invocatus" invenitur : Joshua Tree, Behemot 2333, p. 46 : "Er ignorierte ihre Provokation und wies sie auch nicht darauf hin, dass das lateinische Sprichtwort korrekterweise vocatus atque non vocatus deus aderit lautete".[1]
  3. Thucydides, Historiae 1.118.3
  4. Affuturum Graece eodem sensu dictum est ac adiuturum.
  5. Horatius, carmen 2.18.
  6. loco citato vv. 38-40