Vitellia (imperatoris filia)

Vitellia (nata c. 60/65) fuit filia Vitellii imperatoris ex uxore altera Galeria Fundana genita. Fratrem habuit Vitellium Germanicum qui anno 69/70 necatus est, eodem fere tempore ac pater. Vespasianus autem "Vitellii hostis sui filiam splendidissime maritavit, dotavit etiam et instruxit".[1]

NotaeRecensere

  1. Suetonius, De vita Caesarum "Vespasianus" 14, cf. "Vitellius" 6.