Mustum (potio venundata)

(Redirectum de Vinum novum)

Vide etiam paginam discretivam: Mustum (discretiva)

Mustum (-i, n.), scilicet vinum novissimum partim fermentatum, in nonnullis Europae mediae regionibus quotannis autumno venditur. Suco adhuc similius quam vino vel 4% alcoholi continet et dulciter sapit.

Mustum album.
Mustum rubrum.

Romani hac potione raro usi sunt, sed in versione Bibliorum Vulgata "mustum" (sucus uvarum nuper pressus) appellabant: quidam ergo in Actus Apostolorum de apostolis "inridentes dicebant: quia musto pleni sunt isti", i.e. inebriati.

Hodie in Europa media varia nomina habet, Theodisce Federweißer (sed sermone Helvetico Sauser), Polonice et Bohemice Burčák. Alibi innomine est seu "vinum novum" nuncupatur, sicut Anglice (in versionibus Biblicis) new wine, Russice Новое вино.

In Suebia in cauponis separatis scopis quae ante portam sunt significatis ineunte autumno mustum venum datur. Si mustum paulatim vinum fit, cauponae fine autumni clauduntur.

Nexus interni