Vinum Hippocraticum, e vino confectum variis condimentis accommodato, fuit medicamentum in Europa mediaevali et recentiori usitatissimum. Inter "infusa interna" vinum Hippocraticum sic ab Hieronymo Gaubio, pharmacologo saeculi XVIII, definitur:

Confectio mediaevalis vini Hippocratici, manica Hippocratica adhibita
Infusum est medicamentum internum, fluidum, ex menstruo liquore, materiae idoneae parte aliqua, ope macerationis, citra ebullitionem, imbuto constans. Diversitas menstrui, praeparationis, aliarumque conditionum, varia huic nomina peperit ... Si tandem aromata materiem dant, pro menstruo autem est aqua simplex, aut stillatitia quaedam gratior, aut vinum vel spiritus vini, et multum sacchari incedit et depuratio limpidissima, ut medicamentum iucundissimi usus emergat, clareti vel nectaris nomen dari solet; sigillatim tamen vinum Hippocraticum dicitur, si basin aromatum constituit cinnamonum, et vinum pro menstruo est, liquorque traiectu per manicam quam vocant Hippocratis ad summam claritatem deducitur.[1]

Vini Hippocratici confectio iam antea in Pharmacopoea dogmaticorum restituta anno 1631 praecipitur:

Recipe vini rubri vel albi optimi lb. 10; cinnamomi unc. 1½; caryophyllorum scr. 2; cardamomi, granorum paradisi ana scr. 4; zingiberis 3 dr. Omnia crasso modo contusa macerentur in dicto vino per tres aut quatuor horas; addendo sacchari albissimi lb. 1½, transcolentur per manicam aliquot vicibus, et fiat Hippocraticum ... Nonnulli tantam aromatum copiam exosi id praeparant ex solo cinnamomo et saccharo; sed alii vim eius calefaciendi paulo plus acuunt pipere, zingibere et caryophyllis. Hyemis fere tempore sumitur cum pane tosto ad corroborandum ventriculum; porrigitur etiam in quartanis et aliis affectionibus ex frigida causa profectis.

Ad aliam confectionem plura aromata recipiuntur, videlicet piper longum, galanga, nux moschata, et in spiritu vini condiuntur.[2]

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

Eruditio
  • Andrew Dalby, "Hippocras" in Darra Goldstein, ed., The Oxford Companion to Sugar and Sweets (Oxonii: Oxford University Press, 2015) p. 333
Praecepta

Nexus externiRecensere