Vinum Nuxiacum

vinum Gallicum
(Redirectum de Vinum Divionense)

Vinum Nuxiacum[1] olim Divionense[2] (Francogallice Côte de Nuits) illud est, quod e collibus vinicolis oritur ab urbe Divione occidenti versus iacentibus. Sub hoc nomine ordinatur Chambertinum, olim imperatori Napoleoni carum, etiam hodie celebratum. Vinum Nuxiacum sub categoria Burgundica comprehenditur.

"Hic incipit Chambertinum": vineae Nuxiacae in Burgundia
Forma vinearum Nuxiacarum vel Divionensium. Tabula minor forma vinorum Burgundicorum monstratur

Urbem Divionem laudans Gregorius Turonensis saeculo VI exeunte vinum Divionense (videlicet Nuxiacum) melius quam Cabillonense aestimare videtur:

Habet enim in circuitu pretiosos fontes; a parte autem occidentis montes sunt uberrimi vineisque repleti, qui tam nobile incolis falernum porrigunt, ut respuant Cabilonum.[3][4]

Notae recensere

  1. Salins (1702)
  2. "Vinum Divionense": J. Guadet, N. R. Taranne, edd., Sancti Georgii Florentii Gregorii episcopi Turonensis Historiae ecclesiasticae Francorum libri decem. Parisiis: Jules Renouard, 1836-1838 (vol. 4 p. 427 apud Google Books)
  3. Lectio dubia: plurimi manuscripti "Scalonum"
  4. Historia Francorum

Bibliographia recensere

Fontes antiquiores
Eruditio